|
LIBER PRIMUS
PARALIPOMENON
1 1 Adam, Seth, Enos, 2 Cainan, Malaleel, Iared, 3
Henoch, Ma thusala, Lamech, 4 Noe, Sem, Cham et Iapheth. 5 Filii
Iapheth: Gomer, Magog, Madai et Iavan, Thubal, Mosoch, Thiras. 6 Porro
filii Gomer: Aschenez et Riphath et Thogorma. 7 Filii autem Iavan:
Elisa et Tharsis, Getthim et Rodanim. 8 Filii Cham: Chus et Mesraim,
Phut et Chanaan. 9 Filii autem Chus: Saba et Hevila, Sabatha et Regma
et Sabathacha. Porro filii Regma: Saba et Dedan. 10 Chus autem genuit
Nemrod; iste coepit esse potens in terra. 11 Mesraim vero genuit Ludim
et Anamim et Laabim et Nephthuim, 12 Phetrusim quoque et Chasluim, de
quibus egressi sunt Philisthim e Caphtorim. 13 Chanaan vero genuit
Sidonem primogenitum, Heth, 14 Iebusaeum quoque et Amorraeum et
Gergesaeum 15 Hevaeumque et Aracaeum et Sinaeum, 16 Aradium quoque
et Samaraeum et Emathaeum. 17 Filii Sem: Elam et Assur et Arphaxad et
Lud et Aram. Filii autem Aram: Us et Hul et Gether et Mes. 18 Arphaxad
autem genuit Sala, qui et ipse genuit Heber. 19 Porro Heber nati sunt
duo filii: nomen uni Phaleg, quia in diebus eius divisa est terra, et
nomen fratris eius Iectan. 20 Iectan autem genuit Elmodad et Saleph et
Asarmoth et Iare, 21 Adoram quoque et Uzal et Decla, 22 Ebal etiam
et Abimael et Saba necnon 23 et Ophir et Hevila et Iobab; omnes isti
filii Iectan. 24 Sem, Arphaxad, Sala, 25 Heber, Phaleg, Reu, 26
Seruch, Nachor, Thare, 27 Abram: iste est Abraham. 28 Filii autem
Abraham: Isaac et Ismael. 29 Et hae generationes eorum: primogenitus
Ismaelis Nabaioth et Cedar et Adbeel et Mabsam, 30 Masma et Duma,
Massa, Hadad et Thema, 31 Iethur, Naphis, Cedma; hi sunt filii
Ismaelis. 32 Filii autem Ceturae concubinae Abraham, quos genuit:
Zamran, Iecsan, Madan, Madian, Iesboc, Sue. Porro filii Iecsan: Saba et
Dedan. Filii autem Dedan: Assurim et Latusim et Loommim. 33 Filii
autem Madian: Epha et Opher et Henoch et Abida et Eldaa. Omnes hi filii
Ceturae. 34 Generavit autem Abraham Isaac, cuius fuerunt filii Esau et
Israel. 35 Filii Esau: Eliphaz, Rahuel, Iehus, Ialam, Core. 36
Filii Eliphaz: Theman, Omar, Sepho, Gatham, Cenez, Thamna, Amalec. 37
Filii Rahuel: Nahath, Zara, Samma, Meza. 38 Filii Seir: Lotan, Sobal,
Sebeon, Ana, Dison, Eser, Disan. 39 Filii Lotan: Hori, Hemam; soror
autem Lotan fuit Thamna. 40 Filii Sobal: Alvan et Manahath et Ebal et
Sepho et Onam. Filii Sebeon: Aia et Ana. 41 Filii Ana: Dison. Filii
Dison: Hemdan et Eseban et Iethran et Charran. 42 Filii Eser: Bilhan
et Zavan et Iacan. Filii Disan: Us et Aran. 43 Isti sunt reges, qui
imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israel: Bela
filius Beor, et nomen civitatis eius Denaba. 44 Mortuus est autem
Bela, et regnavit pro eo Iobab filius Zarae de Bosra. 45 Cumque et
Iobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum. 46
Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit
Madian in terra Moab; et nomen civitatis eius Avith. 47 Cumque et Adad
fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masreca. 48 Sed et Semla
mortuus est; et regnavit pro eo Saul de Rohoboth, quae iuxta amnem sita
est. 49 Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Baalhanan filius Achobor.
50 Sed et hic mortuus est, et regnavit pro eo Adad, cuius urbis fuit
nomen Phau; et appellata est uxor eius Meetabel filia Matred filiae
Mezaab. 51 Adad autem mortuo, duces pro regibus in Edom esse coeperunt:
dux Thamna, dux Alva, dux Ietheth, 52 dux Oolibama, dux Ela, dux
Phinon, 53 dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar, 54 dux Magdiel, dux
Iram. Hi duces Edom.
2 1 Filii autem Israel: Ruben, Simeon, Levi, Iuda, Issachar et
Zabulon, 2 Dan, Ioseph, Beniamin, Nephthali, Gad, Aser. 3 Filii
Iudae: Her, Onan et Sela; hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide.
Fuit autem Her primogenitus Iudae malus coram Domino, et occidit eum.
4 Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara; omnes ergo filii
Iudae quinque. 5 Filii autem Phares: Esrom et Hamul. 6 Filii quoque
Zarae: Zamri et Ethan et Heman, Chalchol quoque et Darda; simul quinque.
7 Filii Charmi: Achar, qui turbavit Israel et peccavit in furto
anathematis. 8 Filii Ethan: Azarias. 9 Filii autem Esrom, qui nati
sunt ei: Ierameel et Aram et Chaleb. 10 Porro Aram genuit Aminadab,
Aminadab autem genuit Naasson principem filiorum Iudae, 11 Naasson
quoque genuit Salmon, de quo ortus est Booz. 12 Booz vero genuit Obed,
qui et ipse genuit Isai. 13 Isai autem genuit primogenitum Eliab,
secundum Abinadab, tertium Samma, 14 quartum Nathanael, quintum
Raddai, 15 sextum Asom, septimum David. 16 Quorum sorores fuerunt:
Sarvia et Abigail; filii Sarviae: Abisai, Ioab et Asael, tres. 17
Abigail autem genuit Amasa, cuius pater fuit Iether Ismaelites. 18
Chaleb vero filius Esrom genuit de uxore sua nomine Azuba, de qua nati
sunt Ierioth, Ieser et Sobab et Ardon. 19 Cumque mortua fuisset Azuba,
accepit uxorem Chaleb Ephratha, quae peperit ei Hur. 20 Porro Hur
genuit Uri, et Uri genuit Beseleel. 21 Post haec ingressus est Esrom
ad filiam Machir patris Galaad et accepit eam, cum ipse esset annorum
sexaginta; quae peperit ei Segub. 22 Sed et Segub genuit Iair, qui
possedit viginti tres civitates in terra Galaad. 23 Cepitque Gesur et
Aram oppida Iair ipsis et Canath et viculos eius sexaginta civitates.
Omnes isti filii Machir patris Galaad. 24 Cum autem mortuus esset
Esrom, ingressus est Chaleb ad Ephratha uxorem Esrom patris sui. Habuit
quoque Esrom uxorem Abia, quae peperit ei Ashur patrem Thecue. 25 Nati
sunt autem filii Ierameel primogeniti Esrom: Ram primogenitus eius et Buna
et Aran et Asom et Ahia. 26 Duxit quoque uxorem alteram Ierameel
nomine Atara, quae fuit mater Onam. 27 Sed et filii Ram primogeniti
Ierameel fuerunt: Moos et Iamin et Acar. 28 Onam autem habuit filios:
Sammai et Iada. Filii autem Sammai: Nadab et Abisur. 29 Nomen vero
uxoris Abisur Abiail, quae peperit ei Ahobban et Molid. 30 Filii autem
Nadab fuerunt Saled et Apphaim; mortuus est autem Saled absque liberis.
31 Filius vero Apphaim: Iesi, qui Iesi genuit Sesan; porro Sesan
genuit Oholai. 32 Filii autem Iada fratris Semmei: Iether et Ionathan;
sed et Iether mortuus est absque liberis. 33 Porro Ionathan genuit
Phaleth et Ziza. Isti fuerunt filii Ierameel. 34 Sesan autem non
habuit filios sed filias et servum Aegyptium nomine Ieraa; 35 deditque
ei filiam suam uxorem, quae peperit ei Eththei. 36 Eththei autem
genuit Nathan, et Nathan genuit Zabad; 37 Zabad quoque genuit Ophlal,
et Ophlal genuit Obed. 38 Obed genuit Iehu, Iehu genuit Azariam;
39 Azarias genuit Helles, Helles genuit Elasa. 40 Elasa genuit
Sisamoi, Sisamoi genuit Sellum; 41 Sellum genuit Iecemiam, Iecemias
genuit Elisama. 42 Filii autem Chaleb fratris Ierameel: Mesa
primogenitus eius, ipse est pater Ziph; et filius eius Maresa pater
Hebron. 43 Porro filii Hebron: Core et Thapphua et Recem et Samma;
44 Samma autem genuit Raham patrem Iercaam, et Recem genuit Sammai.
45 Filius Sammai: Maon, et Maon pater Bethsur. 46 Epha autem
concubina Chaleb peperit Charran et Mosa et Gezez; porro Charran genuit
Gezez. 47 Filii Iahaddai: Regem et Iotham et Gesan et Phalet et Epha
et Saaph. 48 Concubina Chaleb Maacha peperit Saber et Tharana. 49
Genuit autem Saaph pater Madmena Sue patrem Machbena et patrem Gabaa.
Filia vero Chaleb fuit Achsa. 50 Hi erant filii Chaleb. Filii Hur
primogeniti Ephratha: Sobal pater Cariathiarim, 51 Salmon pater
Bethlehem, Hariph pater Bethgader. 52 Fuerunt autem filii Sobal patris
Cariathiarim Raaia, dimidium Manahat 53 et cognationes Cariathiarim:
Iethraei et Phutaei et Sumathaei et Maseraei. Ex his egressi sunt Saraitae
et Esthaolitae. 54 Filii Salmon: Bethlehem et Netophathitae,
Atarothbethioab et dimidium Manahat de Saraa, 55 cognationes quoque de
Cariathsepher habitantes in Iabes: Therathaei, Semathaei et Suchathaei. Hi
sunt Cinaei, qui orti sunt de Ammath patre domus Rechab.
3 1 David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron:
primoge nitum Amnon ex Achinoam Iezrahelitide, secundum Daniel de Abigail
de Carmel, 2 tertium Absalom filium Maacha filiae Tholmai regis Gesur,
quartum Adoniam filium Haggith, 3 quintum Saphatiam ex Abital, sextum
Iethraam de Egla uxore sua. 4 Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi
regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis
regnavit in Ierusalem. 5 Porro in Ierusalem nati sunt ei filii: Samua
et Sobab et Nathan et Salomon, quattuor de Bethsabee filia Ammiel; 6
Iebahar quoque et Elisama et Eliphalet 7 et Noga et Napheg et Iaphia
8 necnon Elisama et Eliada et Eliphalet, novem. 9 Omnes hi filii
David absque filiis concubinarum; habueruntque sororem Thamar. 10
Filius autem Salomonis Roboam, cuius Abia filius genuit Asa; de hoc quoque
natus est Iosaphat 11 pater Ioram; qui Ioram genuit Ochoziam, ex quo
ortus est Ioas. 12 Et huius Amasias filius genuit Azariam, porro
Azariae filius Ioatham 13 procreavit Achaz patrem Ezechiae, de quo
natus est Manasses. 14 Sed et Manasses genuit Amon patrem Iosiae;
15 filii autem Iosiae fuerunt: primogenitus Iohanan, secundus Ioachim,
tertius Sedecias, quartus Sellum. 16 Filii Ioachim: Iechonias filius
eius, Sedecias filius eius. 17 Filii Iechoniae captivi fuerunt:
Salathiel filius eius, 18 Melchiram, Phadaia, Senasser et Iecemias,
Hosama et Nadabias. 19 De Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei.
Zorobabel genuit Mosollam, Hananiam et Salomith sororem eorum 20
Hasabamque et Ohol et Barachiam et Hasadiam, Iosabhesed, quinque. 21
Filii autem Hananiae: Pheltias, Iesaias, Raphaia, Arnan, Abdia et
Sechenias. 22 Filii Secheniae: Semeia et Hattus et Igal et Baria et
Naaria et Saphat, sex numero. 23 Filii Naariae: Elioenai et Ezechias
et Ezricam, tres. 24 Filii Elioenai: Odovia et Eliasib et Pheleia et
Accub et Iohanan et Dalaia et Anani, septem.
4 1 Filii Iudae: Phares, Esrom et Charmi et Hur et Sobal. 2
Reaia vero filius Sobal genuit Iahath, de quo nati sunt Ahumai et Laad;
hae cognationes Saraitarum. 3 Et ista stirps Etam: Iezrahel et Iesema
et Iedebos, nomenque sororis eorum Asalelphuni. 4 Phanuel autem pater
Gedor et Ezer pater Hosa; isti sunt filii Hur primogeniti Ephratha patris
Bethlehem. 5 Ashur vero patris Thecue erant duae uxores: Halaa et
Naara. 6 Peperit autem ei Naara Oozam et Hepher et Themani et
Ahasthari; isti sunt filii Naara. 7 Porro filii Halaa: Sereth et Sohar
et Ethnan. 8 Cos autem genuit Anob et Sobeba et cognationes Aharehel
filii Arum. 9 Fuit autem Iabes inclitus prae fratribus suis; et mater
eius vocavit nomen illius Iabes dicens: Quia peperi eum in dolore .
10 Invocavit vero Iabes Deum Israel dicens: Si benedicens
benedixeris mihi et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum,
et feceris me a malitia non opprimi! . Et praestitit Deus quae precatus
est. 11 Chelub autem frater Suaa genuit Mahir, qui fuit pater Esthon.
12 Porro Esthon genuit Bethrapha et Phasea et Tehinna patrem Hirnaas
(id est urbis Naas); hi sunt viri Recha. 13 Filii autem Cenez:
Othoniel et Saraia; porro filii Othoniel: Hathath et Maonathi. 14
Maonathi genuit Ophra, Saraia autem genuit Ioab patrem Geharasim (id est
vallis Artificum); ibi quippe artifices erant. 15 Filii vero Chaleb
filii Iephonne: Hir et Ela et Naham; filius quoque Ela: Cenez. 16
Filii quoque Iallelel: Ziph et Zipha, Thiria et Asarel. 17 Et filii
Ezra: Iether et Mered et Epher et Ialon. Et genuit Iether Mariam et Sammai
et Iesba patrem Esthemo. 18a Hi autem sunt filii Bethiae filiae
pharaonis, quam accepit Mered: 18b peperit Iared patrem Gedor et Heber
patrem Socho et Iecuthiel patrem Zanoa. 19 Filii autem uxoris eius
Iudaicae sororis Naham patris Ceilae: Dalaia et Simeon pater Ioman. Filii
autem Naham patris Ceilae: Garmitae et Esthemo Maachathitarum. 20
Filii quoque Simon: Ammon et Rinna, Benhanan et Thilon. Et filii Iesi:
Zoheth et Benzoheth. 21 Filii Sela filii Iudae: Her pater Lecha et
Laada pater Maresa et cognationes domus operantium byssum in Bethasbea
22 et Iochim virique Chozeba et Ioas et Saraph, qui principes fuerunt
in Moab et qui reversi sunt in Bethlehem; hae autem sunt res veteres.
23 Hi sunt figuli habitantes Netaim et Gedera; apud regem in operibus
eius commorati sunt ibi. 24 Filii Simeon: Namuel et Iamin, Iarib, Zara,
Saul; 25 Sellum filius eius, Mabsam filius eius, Masma filius eius.
26 Filii Masma: Hamuel filius eius, Zacchur filius eius, Semei filius
eius. 27 Filii Semei sedecim et filiae sex; fratres autem eius non
habuerunt filios multos, et universa cognatio eorum non potuit adaequare
summam filiorum Iudae. 28 Habitaverunt autem in Bersabee et Molada et
Asarsual 29 et in Bilha et in Esem et in Tholad 30 et in Bathuel
et in Horma et in Siceleg 31 et in Bethmarchaboth et in Asarsusim et
in Bethberai et in Saarim; hae civitates eorum usque ad regem David.
32 Villae quoque eorum: Etam et Ain, Remmon et Thochen et Asan,
civitates quinque. 33 Et universi viculi eorum per circuitum civitatum
istarum usque ad Baal; haec est habitatio eorum et genealogia. 34
Masobab quoque et Iemlech et Iosa filius Amasiae 35 et Ioel et Iehu
filius Iosabiae filii Saraiae filii Asiel 36 et Elioenai et Iacoba et
Isuhaia et Asaia et Adiel et Isimiel et Banaia, 37 Ziza quoque filius
Sephei filii Allon filii Iedaia filii Semri filii Samaia. 38 Isti
nominatim inscripti erant principes in cognationibus suis; et familiae
eorum expansae sunt vehementer, 39 et profecti sunt ad introitum Gedor
usque ad orientem vallis, ut quaererent pascua gregibus suis. 40
Inveneruntque pascuas uberes et valde bonas et terram latissimam et
quietam et fertilem, in qua ante habitaverunt de stirpe Cham. 41 Hi
ergo venerunt, qui inscripti erant nominatim, in diebus Ezechiae regis
Iudae, et percusserunt tabernacula eorum et Meunitas, qui inventi fuerunt
ibi, et deleverunt eos usque in praesentem diem habitaveruntque pro eis,
quoniam uberrimas ibidem pascuas reppererunt. 42 De filiis quoque
Simeon abierunt in montem Seir viri quingenti habentes principes Pheltiam
et Naariam et Raphaiam et Oziel filios Iesi 43 et percusserunt
reliquias, quae evadere potuerant Amalecitarum, et habitaverunt ibi pro
eis usque ad diem hanc.
5 1 Filii quoque Ruben primogeniti Israel: ipse quippe fuit
primoge nitus eius, sed, cum violasset torum patris sui, data sunt
primogenita eius filiis Ioseph filii Israel, ut non computaretur in
primogenitum, 2 quia Iuda erat quidem fortissimus inter fratres suos
et de stirpe eius principes germinati sunt, primogenita autem reputata
sunt Ioseph. 3 Filii ergo Ruben primogeniti Israel: Henoch et Phallu,
Hesron et Charmi. 4 Filii Ioel: Semeia filius eius, Gog filius eius,
Semei filius eius, 5 Micha filius eius, Reaia filius eius, Baal filius
eius, 6 Beera filius eius, quem captivum duxit Theglathphalasar rex
Assyriorum, et fuit princeps in tribu Ruben. 7 Fratres autem eius in
cognationibus eius, quando numerabantur in genealogiis suis, erant: caput
Iehiel, deinde Zacharias; 8 porro Bela filius Azaz filii Samma filii
Ioel, ipse habitavit in Aroer usque ad Nabo et Baalmeon. 9 Contra
orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, quae est inde
a flumine Euphrate; multum quippe gregum eorum numerus creverat in terra
Galaad. 10 In diebus autem Saul proeliati sunt contra Agarenos et
interfecerunt illos; habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum in omni
plaga, quae respicit ad orientem Galaad. 11 Filii vero Gad e regione
eorum habitaverunt in terra Basan usque Salcha: 12 Ioel in capite et
Sapham secundus, porro Ianai et Saphat in Basan; 13 fratres vero eorum
secundum familias suas: Michael et Mosollam et Seba et Iorai et Iachan et
Zie et Heber, septem. 14 Hi filii Abihail filii Huri filii Iaroe filii
Galaad filii Michael filii Iesesi filii Ieddo filii Buz. 15 Ahi filius
Abdiel filii Guni princeps familiarum eorum. 16 Et habitaverunt in
Galaad et in Basan et in viculis eius et in cunctis suburbanis Saron usque
ad terminos. 17 Omnes hi numerati sunt in diebus Ioatham regis Iudae
et in diebus Ieroboam regis Israel. 18 Filii Ruben et Gad et dimidiae
tribus Manasse viri bellatores scuta portantes et gladios et tendentes
arcum eruditique ad proelia, quadraginta quattuor milia et septingenti
sexaginta procedentes ad pugnam; 19 dimicaverunt contra Agarenos et
Ituraeos et Naphisaeos et Nodabaeos. 20 Et datum est eis auxilium,
traditique sunt in manus eorum Agareni et universi, qui fuerant cum eis,
quia Deum invocaverunt cum proeliarentur, et exaudivit eos, eo quod
credidissent in eum. 21 Ceperuntque omnia, quae possederant, camelorum
quinquaginta milia et ovium ducenta quinquaginta milia, asinos duo milia
et animas hominum centum milia; 22 vulnerati autem multi corruerunt;
fuit enim bellum Domini. Habitaveruntque pro eis usque ad
transmigrationem. 23 Filii quoque dimidiae tribus Manasse possederunt
terram a Basan usque Baalhermon et Sanir et montem Hermon; ingens quippe
numerus erat. 24 Et hi fuerunt principes familiarum eorum: Epher et
Iesi et Eliel et Azriel et Ieremia et Odovia et Iediel; viri bellatores
fortissimi et nominati, duces in familiis suis. 25 Reliquerunt autem
Deum patrum suorum et fornicati sunt post deos populorum terrae, quos
abstulit Deus coram eis. 26 Et suscitavit Deus Israel spiritum Phul
regis Assyriorum et spiritum Theglathphalasar regis Assur; et transtulit
Ruben et Gad et dimidium tribus Manasse et adduxit eos in Hala et Habor et
Ara et fluvium Gozan usque ad diem hanc. 27 Filii Levi: Gerson, Caath,
Merari. 28 Filii Caath: Amram, Isaar, Hebron et Oziel. 29 Filii
Amram: Aaron, Moyses et Maria. Filii Aaron: Nadab et Abiu, Eleazar et
Ithamar. 30 Eleazar genuit Phinees, et Phinees genuit Abisue; 31
Abisue vero genuit Bocci, et Bocci genuit Ozi. 32 Ozi genuit Zaraiam,
et Zaraias genuit Meraioth, 33 porro Meraioth genuit Amariam, et
Amarias genuit Achitob; 34 Achitob genuit Sadoc, Sadoc genuit
Achimaas, 35 Achimaas genuit Azariam, Azarias genuit Iohanan; 36
Iohanan genuit Azariam: ipse est qui sacerdotio functus est in domo, quam
aedificavit Salomon in Ierusalem. 37 Genuit autem Azarias Amariam, et
Amarias genuit Achitob, 38 Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit
Sellum; 39 Sellum genuit Helciam, et Helcias genuit Azariam. 40
Azarias genuit Saraiam, et Saraias genuit Iosedec; 41 porro Iosedec
egressus est, quando transtulit Dominus Iudam et Ierusalem per manus
Nabuchodonosor.
6 1 Filii ergo Levi: Gerson, Caath et Merari. 2 Et haec
nomina filio rum Gerson: Lobni et Semei. 3 Filii Caath: Amram et Isaar
et Hebron et Oziel. 4 Filii Merari: Moholi et Musi. Hae autem
cognationes Levi secundum familias eorum: 5 Gerson, Lobni filius eius,
Iahath filius eius, Zimma filius eius, 6 Ioah filius eius, Addo filius
eius, Zara filius eius, Iethrai filius eius. 7 Filii Caath: Aminadab
filius eius, Core filius eius, Asir filius eius, 8 Elcana filius eius,
Abiasaph filius eius, Asir filius eius, 9 Thahath filius eius, Uriel
filius eius, Ozias filius eius, Saul filius eius. 10 Filii Elcana:
Amasai et Achimoth, 11 Elcana filius eius, Sophai filius eius, Nahath
filius eius, 12 Eliab filius eius, Ieroham filius eius, Elcana filius
eius, Samuel filius eius. 13 Filii Samuel: primogenitus Ioel et
secundus Abia. 14 Filii autem Merari: Moholi, Lobni filius eius, Semei
filius eius, Oza filius eius, 15 Samaa filius eius, Haggia filius
eius, Asaia filius eius. 16 Isti sunt, quos constituit David super
cantum domus Domini, ex quo collocata est arca; 17 et ministrabant
coram habitatione tabernaculi conventus canentes, donec aedificaret
Salomon domum Domini in Ierusalem; stabant autem iuxta ordinem suum in
ministerio. 18 Hi vero sunt, qui assistebant cum filiis suis. De filiis
Caath: Heman cantor filius Ioel filii Samuel 19 filii Elcana filii
Ieroham filii Eliel filii Thohu 20 filii Suph filii Elcana filii
Mahath filii Amasai 21 filii Elcana filii Ioel filii Azariae filii
Sophoniae 22 filii Thahath filii Asir filii Abiasaph filii Core 23
filii Isaar filii Caath filii Levi filii Israel. 24 Et frater eius
Asaph, qui stabat a dextris eius, Asaph filius Barachiae filii Samaa
25 filii Michael filii Basaiae filii Melchiae 26 filii Athnai
filii Zara filii Adaia 27 filii Ethan filii Zimma filii Semei 28
filii Iahath filii Gerson filii Levi. 29 Filii autem Merari fratres
eorum ad sinistram: Ethan filius Cusi filii Abdi filii Melluch 30
filii Hasabiae filii Amasiae filii Helciae 31 filii Amsi filii Bani
filii Somer 32 filii Moholi filii Musi filii Merari filii Levi. 33
Fratres quoque eorum Levitae, qui ordinati sunt in cunctum ministerium
habitaculi domus Domini; 34 Aaron vero et filii eius adolebant super
altare holocausti et super altare thymiamatis in omne opus sancti
sanctorum, et ut expiarent pro Israel, iuxta omnia quae praecepit Moyses
servus Dei. 35 Hi sunt autem filii Aaron: Eleazar filius eius, Phinees
filius eius, Abisue filius eius, 36 Bocci filius eius, Ozi filius
eius, Zaraia filius eius, 37 Meraioth filius eius, Amarias filius
eius, Achitob filius eius, 38 Sadoc filius eius, Achimaas filius
eius. 39 Et haec habitacula eorum per castra atque confinia, filiorum
scilicet Aaron ex cognatione Caathitarum; ipsis enim sorte contigerat.
40 Dederunt igitur eis Hebron in terra Iudae et suburbana eius per
circuitum; 41 agros autem civitatis et villas Chaleb filio Iephonne.
42 Porro filiis Aaron dederunt civitatem ad confugiendum: Hebron et
Lobna et suburbana eius, 43 Iether quoque et Esthemo cum suburbanis
eius, sed et Helon et Dabir cum suburbanis suis, 44 Asan quoque et
Iutta et Bethsames et suburbana earum; 45 de tribu autem Beniamin:
Gabaon et Gabaa et suburbana earum et Almath cum suburbanis suis, Anathoth
quoque cum suburbanis suis: omnes civitates tredecim, singulae per
cognationes suas. 46 Filiis autem Caath residuis de cognatione sua
dederunt ex tribu Ephraim et ex tribu Dan et ex dimidia tribu Manasse in
possessionem urbes decem. 47 Porro filiis Gerson per cognationes suas
de tribu Issachar et de tribu Aser et de tribu Nephthali et de tribu
Manasse in Basan urbes tredecim. 48 Filiis autem Merari per
cognationes suas de tribu Ruben et de tribu Gad et de tribu Zabulon
dederunt sorte civitates duodecim. 49 Dederunt quoque filii Israel
Levitis civitates et suburbana earum; 50 dederuntque per sortem ex
tribu filiorum Iudae et ex tribu filiorum Simeon et ex tribu filiorum
Beniamin urbes has, quas vocaverunt nominibus suis. 51 Et his, qui
erant ex cognationibus filiorum Caath, fuerunt civitates in terminis eorum
de tribu Ephraim. 52 Dederunt ergo eis urbem ad confugiendum: Sichem
cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer cum suburbanis suis, 53
Iecmaam quoque cum suburbanis suis et Bethoron similiter; 54 necnon et
Aialon cum suburbanis suis et Gethremmon in eundem modum. 55 Porro ex
dimidia tribu Manasse Thanach et suburbana eius, Ieblaam et suburbana
eius, his videlicet qui de cognationibus filiorum Caath reliqui
erant. 56 Filiis autem Gerson de cognationibus dimidiae tribus Manasse:
Golan in Basan et suburbana eius et Astharoth cum suburbanis suis. 57
De tribu Issachar Cedes et suburbana illius et Dabereth cum suburbanis
suis, 58 Ramoth quoque et suburbana illius et Anem cum suburbanis
suis. 59 De tribu vero Aser: Masal cum suburbanis suis et Abdon
similiter, 60 Hucoc quoque et suburbana eius et Rohob cum suburbanis
suis. 61 Porro de tribu Nephthali: Cedes in Galilaea et suburbana
eius, Hamon cum suburbanis suis et Cariathaim et suburbana eius. 62
Filiis autem Merari residuis de tribu Zabulon: Remmon et suburbana eius et
Thabor cum suburbanis suis. 63 Trans Iordanem quoque ex adverso
Iericho, contra orientem Iordanis de tribu Ruben: Bosor in solitudine cum
suburbanis suis et Iasa cum suburbanis suis, 64 Cademoth quoque et
suburbana eius et Mephaath cum suburbanis suis. 65 Necnon et de tribu
Gad: Ramoth in Galaad et suburbana eius et Mahanaim cum suburbanis suis,
66 sed et Hesebon cum suburbanis eius, et Iazer cum suburbanis
suis.
7 1 Porro filii Issachar: Thola et Phua, Iasub et Semron, quat
tuor. 2 Filii Thola: Ozi et Raphaia et Ieriel et Iemai et Iebsem et
Samuel, principes familiarum suarum; de stirpe Thola viri fortissimi
numerati sunt iuxta genealogias suas in diebus David viginti duo milia
sescenti. 3 Filii Ozi: Izrahia, de quo nati sunt Michael et Obadia et
Ioel et Iesia, quinque principes omnes. 4 Cumque eis erant secundum
genealogias familiarum suarum turmae accinctae ad proelium, viri
fortissimi, triginta sex milia; multas enim habuere uxores et filios.
5 Fratresque eorum per omnes cognationes Issachar robustissimi ad
pugnandum octoginta septem milia numerati sunt. 6 Filii Beniamin: Bela
et Bochor et Iedihel, tres. 7 Filii Bela: Esebon et Ozi et Oziel et
Ierimoth et Urai, quinque principes familiarum et ad pugnandum
robustissimi; numerus autem eorum viginti duo milia et triginta quattuor.
8 Porro filii Bochor: Zamira et Ioas et Eliezer et Elioenai et Amri et
Ierimoth et Abia et Anathoth et Almath; omnes hi filii Bochor. 9
Numerati sunt autem in genealogiis suis principes familiarum suarum ad
bella fortissimi viginti milia et ducenti. 10 Porro filii Iedihel:
Bilhan; filii autem Bilhan: Iehus et Beniamin et Aod et Chanaana et Zethan
et Tharsis et Ahisahar; 11 omnes hi filii Iedihel principes familiarum
suarum viri fortissimi decem et septem milia et ducenti ad proelium
procedentes. 12 Suphim quoque et Huphim filii Hir et Husim filii
Aher. 13 Filii autem Nephthali: Iasiel et Guni et Ieser et Sellum,
filii Bilhae. 14 Porro filius Manasse: Asriel, quem peperit concubina
eius Syra; peperit quoque Machir patrem Galaad. 15 Machir autem
accepit uxorem de Huphim et Suphim et habuit sororem nomine Maacha; nomen
autem secundi Salphaad, nataeque sunt Salphaad filiae. 16 Et peperit
Maacha uxor Machir filium vocavitque nomen eius Phares; porro nomen
fratris eius Sares et filii eius Ulam et Recem. 17 Filius autem Ulam:
Badan; hi sunt filii Galaad filii Machir filii Manasse. 18 Soror autem
eius Ammalecheth peperit Isod et Abiezer et Maala. 19 Erant autem
filii Semida: Ahin et Sechem et Leci et Aniam. 20 Filii autem Ephraim:
Suthala, Bared filius eius, Thahath filius eius, Elada filius eius,
Thahath filius eius, 21 et huius filius Zabad et huius filius Suthala
et huius filius Ezer et Elad. Occiderunt autem eos viri Geth indigenae,
quia descenderant, ut invaderent possessiones eorum. 22 Luxit igitur
Ephraim pater eorum multis diebus, et venerunt fratres eius, ut
consolarentur eum; 23 ingressusque est ad uxorem suam, quae concepit
et peperit filium, et vocavit nomen eius Beria, eo quod in malis domus
eius ortus esset. 24 Filia autem eius fuit Sara, quae aedificavit
Bethoron inferiorem et superiorem et Ozensara. 25 Porro filius eius
Rapha et Reseph et Thale filius eius, de quo natus est Thaan, 26 qui
genuit Laadan; huius quoque filius Ammiud genuit Elisama, 27 de quo
ortus est Nun, qui habuit filium Iosue. 28 Possessio autem eorum et
habitationes: Bethel cum filiabus suis et contra orientem Noran, ad
occidentalem plagam Gazer et filiae eius, Sichem quoque cum filiabus suis
usque Hai et filias eius. 29 Iuxta filios quoque Manasse: Bethsan et
filias eius, Thanach et filias eius, Mageddo et filias eius, Dor et filias
eius. In his habitaverunt filii Ioseph filii Israel. 30 Filii Aser:
Iemna et Iesua et Isui et Beria et Sara soror eorum. 31 Filii autem
Beria: Heber et Melchiel, ipse est pater Barzaith. 32 Heber autem
genuit Iephlat et Somer et Hotham et Suaa sororem eorum. 33 Filii
Iephlat: Phosech et Bamaal et Asoth; hi filii Iephlat. 34 Porro filii
Somer fratris sui: Roaga et Haba et Aram. 35 Filii autem Hotham
fratris eius: Supha et Iemna et Selles et Amal. 36 Filii Supha: Sue,
Hamapher et Sual et Beri et Iamra, 37 Bosor et Od et Samma et Salusa
et Iethran et Beera. 38 Filii Iether: Iephonne et Phaspha et Ara.
39 Filii autem Olla: Area et Hanniel et Resia. 40 Omnes hi filii
Aser, principes familiarum electi atque fortissimi, capita principum;
numerus autem eorum, qui inscripti erant in exercitu ad bellum, viginti
sex milia.
8 1 Beniamin autem genuit Bela primogenitum suum, Asbel se
cundum, Ahara tertium, 2 Nohaa quartum et Rapha quintum. 3
Fueruntque filii Bela: Addar et Gera pater Aod, 4 Abisue quoque et
Naaman et Ahoe, 5 sed et Gera et Sephuphan et Huram. 6 Hi sunt
filii Aod principes familiarum habitantium in Gabaa, qui translati sunt in
Manahath; 7 Naaman autem et Ahia et Gera: ipse transtulit eos et
genuit Oza et Ahiud. 8 Porro Saharaim genuit in regione Moab, postquam
dimisit Husim et Bara uxores suas; 9 genuit autem de Hodes uxore sua
Iobab et Sebia et Mesa et Melcham, 10 Iehus quoque et Sechia et Marma;
hi sunt filii eius principes in familiis suis. 11 De Husim vero genuit
Abitob et Elphaal; 12 porro filii Elphaal Heber et Misaam et Samad;
hic aedificavit Ono et Lod et filias eius. 13 Beria autem et Samma
principes familiarum habitantium in Aialon; hi fugaverunt habitatores
Geth. 14 Et Ahi et Sesac et Ierimoth 15 et Zabadia et Arad et
Eder, 16 Michael quoque et Iespha et Ioha filii Beria. 17 Et
Zabadia et Mosollam et Hezeci et Heber 18 et Iesamari et Iezlia et
Iobab filii Elphaal 19 et Iacim et Zechri et Zabdi 20 et Elioenai
et Selethai et Eliel 21 et Adaia et Baraia et Samarath filii Semei
22 et Iesphan et Heber et Eliel 23 et Abdon et Zechri et Hanan
24 et Hanania et Elam et Anathothia 25 et Iephdaia et Phanuel
filii Sesac. 26 Et Samsari et Sohoria et Otholia 27 et Iersia et
Elia et Zechri filii Ieroham. 28 Hi capita familiarum secundum
genealogias, principes qui habitaverunt in Ierusalem. 29 In Gabaon
autem habitaverunt Iehiel pater Gabaon, et nomen uxoris eius Maacha,
30 filiusque eius primogenitus Abdon et Sur et Cis et Baal et Ner et
Nadab, 31 Gedor quoque et Ahio et Zacher et Macelloth; 32 et
Macelloth genuit Samaa. Habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in
Ierusalem cum fratribus suis. 33 Ner autem genuit Cis, et Cis genuit
Saul. Porro Saul genuit Ionathan et Melchisua et Abinadab et Isbaal.
34 Filius autem Ionathan Meribbaal, et Meribbaal genuit Micha; 35
filii Micha Phithon et Melech et Tharaa et Ahaz. 36 Et Ahaz genuit
Ioada, et Ioada genuit Almath et Azmaveth et Zamri; porro Zamri genuit
Mosa. 37 Et Mosa genuit Banaa, cuius filius fuit Raphaia, de quo ortus
est Elasa, qui genuit Asel. 38 Porro Asel sex filii fuere his
nominibus: Ezricam primogenitus eius, Ismael, Saria, Azarias, Obdia et
Hanan; omnes hi filii Asel. 39 Filii autem Esec fratris eius: Ulam
primogenitus et Iehus secundus et Eliphalet tertius. 40 Fueruntque
filii Ulam viri robustissimi ad bellum et magno robore tendentes arcum et
multos habentes filios ac nepotes usque ad centum quinquaginta. Omnes hi
filii Beniamin.
9 1 Universus ergo Israel dinume ratus est, et summa eorum scrip
ta est in libro regum Israel et Iudae. Translatique sunt in Babylonem
propter delictum suum. 2 Qui autem habitaverunt primi in
possessionibus et in urbibus suis: Israel et sacerdotes et Levitae et
Nathinaei. 3 Commorati sunt in Ierusalem de filiis Iudae et de filiis
Beniamin, de filiis quoque Ephraim et Manasse. 4 Uthai filius Ammiud
filii Amri filii Imri filii Bani: de filiis Phares filii Iudae; 5 et
de Selanitis: Asaia primogenitus et filii eius; 6 de filiis autem
Zara: Iehuel et fratres eorum sescenti nonaginta. 7 Porro de filiis
Beniamin: Sallu filius Mosollam filii Odovia filii Asana 8 et Iobania
filius Ieroham et Ela filius Ozi filii Mochori et Mosollam filius
Saphatiae filii Rahuel filii Iebaniae 9 et fratres eorum secundum
genealogias suas nongenti quinquaginta sex; omnes hi principes familiarum
secundum familias suas. 10 De sacerdotibus autem: Iedaia, Ioiarib et
Iachin, 11 Azarias quoque filius Helciae filii Mosollam filii Sadoc
filii Meraioth filii Achitob principes domus Dei. 12 Porro Adaias
filius Ieroham filii Phassur filii Melchiae et Maasai filius Adiel filii
Iezra filii Mosollam filii Mosollamoth filii Emmer, 13 fratres quoque
eorum principes per familias suas mille septingenti sexaginta, fortissimi
robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei. 14 De Levitis autem:
Semeia filius Hassub filii Ezricam filii Hasabia de filiis Merari; 15
Bacbacar quoque, Hares et Galal et Matthania filius Micha filii Zechri
filii Asaph 16 et Abdia filius Semeiae filii Galal filii Idithun et
Barachia filius Asa filii Elcana, qui habitavit in atriis Netophathitarum.
17 Ianitores autem: Sellum et Accub et Telmon et Ahiman; et frater
eorum Sellum princeps 18 et usque ad hoc tempus est in porta regis ad
orientem. Hi erant ianitores castris filiorum Levi. 19 Sellum vero
filius Core filii Abiasaph filii Core cum fratribus suis de domo patris
sui: hi Coritae erant super opera ministerii custodes liminum tabernaculi;
patres autem eorum super castra Domini custodiebant introitum, 20 et
Phinees filius Eleazari princeps erat super eos olim Dominus sit cum eo!
21 Zacharias filius Mosollamia ianitor portae tabernaculi conventus.
22 Omnes hi electi in ostiarios liminum ducenti duodecim, et descripti
in villis propriis, quos constituerunt David et Samuel videns in munus
perpetuum, 23 tam ipsos quam filios eorum in ostiis domus Domini,
domus tabernaculi, in custodias. 24 Per quattuor ventos erant
ostiarii, id est ad orientem et ad occidentem, ad aquilonem et ad austrum.
25 Fratres autem eorum in viculis suis morabantur et veniebant per
septem dies de tempore usque ad tempus, ut essent cum illis. 26 Nam
munus habebant perpetuum hi quattuor principes ianitorum. Hi scilicet
Levitae erant super exedras et thesauros domus Domini; 27 per gyrum
quoque templi Domini pernoctabant in custodiis suis, ut et ipsi mane
aperirent fores. 28 De horum genere erant et super vasa ministerii, ad
numerum enim et inferebantur vasa et efferebantur; 29 de ipsis et, qui
credita habebant utensilia et omnia utensilia sancta, praeerant similae et
vino et oleo et turi et aromatibus. 30 Filii quidam autem sacerdotum
unguenta ex aromatibus conficiebant; 31 et Matthathias Levites,
primogenitus Sellum Coritae, munere perpetuo praefectus erat eorum, quae
in sartagine frigebantur. 32 Porro de filiis Caath fratribus eorum
super panes erant propositionis, ut semper novos per singula sabbata
praepararent. 33 Hi sunt cantores, principes per familias Levitarum,
qui in exedris vacantes morabantur, ita ut die et nocte iugiter suo
ministerio deservirent. 34 Hi sunt capita Levitarum per familias suas
secundum genealogias suas principes; hi habitaverunt in Ierusalem. 35
In Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Iehiel, et nomen uxoris eius
Maacha. 36 Filius primogenitus eius Abdon et Sur et Cis et Baal et Ner
et Nadab, 37 Gedor quoque et Ahio et Zacharias et Macelloth. 38
Porro Macelloth genuit Samaam; isti habitaverunt e regione fratrum suorum
in Ierusalem cum fratribus suis. 39 Ner autem genuit Cis, et Cis
genuit Saul. Et Saul genuit Ionathan et Melchisua et Abinadab et Isbaal.
40 Filius autem Ionathan Meribbaal, et Meribbaal genuit Micha; 41
porro filii Micha: Phithon et Melech et Tharaa et Ahaz. 42 Ahaz autem
genuit Iara, et Iara genuit Almath et Azmaveth et Zamri; Zamri autem
genuit Mosa. 43 Mosa vero genuit Banaa, cuius filius Raphaia genuit
Elasa, de quo ortus est Asel. 44 Porro Asel sex filios habuit his
nominibus: Ezricam primogenitus eius, Ismael, Saria, Azarias, Obdia,
Hanan; hi filii Asel.
10 1 Philisthim autem pugnabant contra Israel, fugeruntque viri
Israel a facie Philisthim et ceciderunt vulnerati in monte Gelboe; 2
cumque appropinquassent Philisthaei persequentes Saul et filios eius,
percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisua filios Saul. 3 Et
aggravatum est proelium contra Saul, inveneruntque eum sagittarii et
vulneraverunt iaculis; 4 et dixit Saul ad armigerum suum: Evagina
gladium tuum et interfice me, ne forte veniant incircumcisi isti et
illudant mihi . Noluit autem armiger eius hoc facere timore perterritus.
Arripuit igitur Saul ensem et irruit in eum; 5 quod cum vidisset
armiger eius, videlicet mortuum esse Saul, irruit etiam ipse in gladium
suum et mortuus est. 6 Interiit ergo Saul et tres filii eius; omnis
domus illius pariter concidit. 7 Quod cum vidissent omnes viri Israel,
qui habitabant in campestribus, quod fugissent, et mortui essent Saul et
filii eius, dereliquerunt urbes suas et huc illucque dispersi sunt;
veneruntque Philisthim et habitaverunt in eis. 8 Die igitur altero
venerunt Philisthim, ut spoliarent interfectos, et invenerunt Saul et
filios eius iacentes in monte Gelboe; 9 cumque spoliassent eum et
amputassent caput armisque nudassent, miserunt in terram suam per
circuitum, ut annuntiaretur in idolorum templis et in populis. 10 Arma
autem eius consecraverunt in fano Astharoth et caput affixerunt in templo
Dagon. 11 Hoc cum audissent viri Iabes Galaad, omnia scilicet quae
Philisthim fecerunt super Saul, 12 consurrexerunt omnes viri fortes et
tulerunt cadavera Saul et filiorum eius attuleruntque ea in Iabes et
sepelierunt ossa eorum subter quercum, quae erat in Iabes, et ieiunaverunt
septem diebus. 13 Mortuus est ergo Saul propter iniquitatem suam, eo
quod praevaricatus sit mandatum Domini, quod praeceperat, et non
custodierit illud, sed insuper etiam pythonissam consuluerit 14 nec
quaesierit Dominum; propter quod et interfecit eum et transtulit regnum
eius ad David filium Isai.
11 1 Congregatus est igitur omnis Israel ad David in Hebron
dicens: Os tuum sumus et caro tua. 2 Heri quoque et nudiustertius,
cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas et introducebas Israel; tibi
enim dixit Dominus Deus tuus: Tu pasces populum meum Israel et tu eris
princeps super eum . 3 Venerunt ergo omnes maiores natu Israel ad
regem in Hebron, et iniit David cum eis foedus in Hebron coram Domino;
unxeruntque eum regem super Israel iuxta sermonem Domini, quem locutus est
in manu Samuel. 4 Abiit quoque David et omnis Israel in Ierusalem, haec
est Iebus, ubi erant Iebusaei habitatores terrae. 5 Dixeruntque, qui
habitabant in Iebus, ad David: Non ingredieris huc . Porro David cepit
arcem Sion, quae est civitas David; 6 dixitque: Omnis, qui
percusserit Iebusaeum, in primis erit princeps et dux . Ascendit igitur
primus Ioab filius Sarviae et factus est princeps. 7 Habitavit autem
David in arce, et idcirco appellata est civitas David. 8
Aedificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum; Ioab autem
reliqua urbis instauravit. 9 Proficiebatque David vadens et crescens,
et Dominus exercituum erat cum eo. 10 Hi principes virorum fortium
David, qui adiuverunt eum, ut rex fieret super omnem Israel iuxta verbum
Domini, quod locutus est ad Israel; 11 et iste numerus robustorum
David: Iesbaam filius Hachamon filius Hachamonitis princeps inter
triginta; iste levavit hastam suam super trecentos, quos occidit impetu
uno. 12 Et post eum Eleazar filius Dodo Ahohites, qui erat inter tres
potentes; 13 iste fuit cum David in Aphesdommim, quando Philisthim
congregati sunt ad locum illum in proelium. Et erat ager regionis illius
plenus hordeo, fugeratque populus a facie Philisthinorum. 14 Hic
stetit in medio agri et defendit eum; cumque percussisset Philisthaeos,
dedit Dominus salutem magnam populo suo. 15 Descenderunt autem tres de
triginta principibus ad petram, in qua erat David, ad speluncam Odollam,
quando Philisthim fuerant castrametati in valle Raphaim. 16 Porro
David erat in praesidio, et statio Philisthinorum in Bethlehem; 17
desideravit igitur David et dixit: O si quis daret mihi aquam de
cisterna Bethlehem, quae est in porta! . 18 Tres ergo isti per media
castra Philisthinorum perrexerunt et hauserunt aquam de cisterna
Bethlehem, quae erat in porta, et attulerunt ad David, ut biberet. Qui
noluit, sed magis libavit illam Domino 19 dicens: Avertat a me Deus
meus, ut hoc faciam et sanguinem virorum istorum bibam, quia in periculo
animarum suarum attulerunt mihi aquam . Et ob hanc causam noluit bibere.
Haec fecerunt tres robustissimi. 20 Abisai quoque frater Ioab; ipse
erat princeps inter triginta et ipse levavit hastam suam contra trecentos,
quos interfecit, et ipse erat inter tres nominatus, 21 inter triginta
duplici honore eminens et princeps eorum; verumtamen usque ad tres non
pervenerat. 22 Banaias filius Ioiadae vir robustissimus, qui multa
opera perpetrarat, de Cabseel; ipse percussit duos Ariel de Moab et ipse
descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis. 23 Et
ipse percussit virum Aegyptium, cuius statura erat quinque cubitorum, et
habebat lanceam ut liciatorium texentium; descendit ergo ad eum cum virga
et rapuit hastam, quam tenebat manu, et interfecit eum hasta sua. 24
Haec fecit Banaias filius Ioiadae, qui erat inter tres robustos nominatus,
25 inter triginta primus; verumtamen ad tres usque non pervenerat,
posuit autem eum David super satellites suos. 26 Porro fortissimi in
exercitu: Asael frater Ioab et Elchanan filius Dodo de Bethlehem, 27
Sammoth Harodites, Elica Harodites, Heles Phalonites, 28 Hira filius
Acces Thecuites, Abiezer Anathothites, 29 Sobbochai Husathites, Ilai
Ahohites, 30 Maharai Netophathites, Heled filius Baana Netophathites,
31 Ithai filius Ribai de Gabaa filiorum Beniamin, Banaia
Pharathonites, 32 Hurai de tor rentibus Gaas, Abiel Arbathites, 33
Azmaveth Bahurimites, Eliaba Saalbonites, 34 Asem Gezonites, Ionathan
filius Sage Ararites, 35 Ahiam filius Sachar Ararites, Eliphal filius
Ur, 36 Hepher Mecherathites, Ahia Phelonites, 37 Hesro de Carmel,
Naarai filius Azbai, 38 Ioel frater Nathan, Mibahar filius Agarai,
39 Selec Ammonites, Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviae,
0 Hira Iethraeus, Gareb Iethraeus, 41 Urias Hetthaeus, Zabad
filius Oholai, 42 Adina filius Siza Rubenites princeps Rubenitarum, et
cum eo triginta; 43 Hanan filius Maacha et Iosaphat Matthanites,
44 Ozia Astharothites, Sama et Iehiel filii Hotham Aroerites, 45
Iedihel filius Semri et Ioha frater eius Thosaites, 46 Eliel Mahumites
et Ieribai et Iosaia filii Elnaem et Iethma Moabites, 47 Eliel et Obed
et Iasiel de Soba.
12 1 Hi quoque venerunt ad Da vid in Siceleg, cum adhuc fu geret
Saul filium Cis; qui erant fortissimi et egregii pugnatores 2
tendentes arcum et utraque manu fundis saxa iacientes et dirigentes
sagittas. De fratribus Saul ex Beniamin: 3 princeps Ahiezer et Ioas
filii Samaa Gabaathites et Iaziel et Phalet filii Azmaveth et Baracha et
Iehu Anathothites; 4 Iesmaias quoque Gabaonites fortissimus inter
triginta et super triginta, 5 Ieremias et Iahaziel et Iohanan et
Iozabad Gederothites, 6 Eluzai et Ierimoth et Baalia et Samaria et
Saphatia Haruphites, 7 Elcana et Iesia et Azareel et Ioezer et Iesbaam
Coritae, 8 Ioela quoque et Zabadia filii Ieroham de Gedor. 9 Sed et
de Gad transfugerunt ad David, cum lateret in deserto, viri robustissimi
et pugnatores optimi tenentes clipeum et hastam; facies eorum quasi facies
leonis et veloces quasi capreae in montibus: 10 Ezer princeps, Abdias
secundus, Eliab tertius, 11 Masmana quartus, Ieremias quintus, 12
Etthei sextus, Eliel septimus, 13 Iohanan octavus, Elzebad nonus,
14 Ieremias decimus, Machbanai undecimus. 15 Hi de filiis Gad
principes exercitus, minimus contra centum praevalebat et maximus contra
mille. 16 Isti sunt qui transierunt Iordanem mense primo, quando
inundare consuevit super ripas suas, et omnes fugaverunt, qui morabantur
in vallibus ad orientalem plagam et occidentalem. 17 Venerunt autem et
de Beniamin et de Iuda ad praesidium, in quo morabatur David. 18
Egressusque est David obviam eis et ait: Si pacifice venistis ad me, ut
auxiliemini mihi, cor meum iungatur vobis; si autem insidiamini mihi pro
adversariis meis, cum ego iniquitatem in manibus non habeam, videat Deus
patrum nostrorum et iudicet . 19 Spiritus vero induit Amasai
principem inter triginta, et ait: Tui sumus, o David, et tecum,
fili Isai! Pax, pax tibi et pax adiutoribus tuis; te enim adiuvat
Deus tuus . Suscepit ergo eos David et constituit principes
turmae. 20 Porro de Manasse transfugerunt ad David, quando veniebat cum
Philisthim adversus Saul, ut pugnaret; et non dimicavit cum eis, quia
inito consilio remiserunt eum principes Philisthinorum dicentes:
Periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul . 21 Quando
igitur reversus est in Siceleg, transfugerunt ad eum de Manasse Ednas et
Iozabad et Iedihel et Michael et Iozabad et Eliu et Selathai principes
milium in Manasse: 22 hi praebuerunt auxilium David adversus
latrunculos; omnes enim erant viri fortissimi et facti sunt principes in
exercitu. 23 Sed et per singulos dies veniebant ad David ad
auxiliandum ei, usque dum fieret grandis numerus quasi exercitus
Dei. 24 Iste quoque est numerus principum exercitus, qui venerunt ad
David, cum esset in Hebron, ut transferrent regnum Saul ad eum iuxta
verbum Domini. 25 Filii Iudae portantes clipeum et hastam sex milia
octingenti expediti ad proelium. 26 De filiis Simeon virorum
fortissimorum ad pugnandum septem milia centum. 27 De filiis Levi
quattuor milia sescenti; 28 Ioiada quoque princeps de stirpe Aaron et
cum eo tria milia septingenti; 29 Sadoc etiam iuvenis fortissimus et
familia eius principes viginti duo. 30 De filiis autem Beniamin
fratribus Saul tria milia; magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum
Saul. 31 Porro de filiis Ephraim viginti milia octingenti, fortissimi
robore viri nominati in familiis suis. 32 Et ex dimidia parte tribus
Manasse decem et octo milia; singuli per nomina sua destinati, ut venirent
et constituerent regem David. 33 De filiis quoque Issachar viri
eruditi, qui norant singula tempora ad sciendum quid facere deberet
Israel, principes ducenti et omnes fratres eorum ad iussa eorum. 34
Porro de Zabulon, qui egrediebantur ad proelium et stabant in acie
instructi omnibus armis bellicis, quinquaginta milia venerunt, ut
congregarentur non in corde duplici. 35 Et de Nephthali principes
mille; et cum eis instructa clipeo et hasta triginta septem milia. 36
De Dan etiam praeparata ad proelium viginti octo milia sescenti. 37 Et
de Aser egredientes ad pugnam et in acie procedentes quadraginta milia.
38 Trans Iordanem autem de filiis Ruben et de Gad et dimidia parte
tribus Manasse, instructi omnibus armis bellicis, centum viginti
milia. 39 Omnes isti viri bellatores expediti ad pugnandum corde
perfecto venerunt in Hebron, ut constituerent regem David super universum
Israel; sed et omnes reliqui ex Israel uno corde erant, ut rex fieret
David. 40 Fueruntque ibi apud David tribus diebus comedentes et
bibentes; praeparaverunt enim eis fratres sui. 41 Sed et qui iuxta eos
erant, usque ad Issachar et Zabulon et Nephthali, afferebant panes in
asinis et camelis et mulis et bobus, escam farinae, palathas, uvam passam,
vinum, oleum, boves, oves ad omnem copiam; gaudium quippe erat in
Israel.
13 1 Iniit autem consilium David cum tribunis et centurionibus et
universis principibus 2 et ait ad omnem coetum Israel: Si placet
vobis, et a Domino Deo nostro egreditur sermo, quem loquor, mittamus ad
fratres nostros reliquos in universas regiones Israel et ad sacerdotes et
Levitas, qui habitant in suburbanis urbium, ut congregentur ad nos, 3
et reducamus arcam Dei nostri ad nos; non enim requisivimus eam in diebus
Saul . 4 Et respondit universa multitudo, ut ita fieret; placuerat
enim sermo omni populo. 5 Congregavit ergo David cunctum Israel a
Sihor Aegypti usque ad introitum dum ingrediaris Emath, ut adduceret arcam
Dei de Cariathiarim. 6 Et ascendit David et omnis Israel in Baala, in
Cariathiarim, quae est in Iuda, ut afferrent inde arcam Dei Domini
sedentis super cherubim, ubi invocatum est nomen eius. 7
Imposueruntque arcam Dei super plaustrum novum de domo Abinadab. Oza autem
et Ahio minabant plaustrum. 8 Porro David et universus Israel ludebant
coram Deo omni virtute in canticis et in citharis et psalteriis et
tympanis et cymbalis et tubis. 9 Cum autem pervenissent ad aream
Chidon, tetendit Oza manum suam, ut sustentaret arcam; boves quippe
lascivientes proruperunt. 10 Iratus est itaque Dominus contra Ozam et
percussit eum, eo quod contigisset arcam; et mortuus est ibi coram Deo.
11 Contristatusque est David, eo quod dirupisset Dominus Ozam; et
vocatus est locus ille Pharesoza (id est Diruptio Ozae) usque in
praesentem diem. 12 Et timuit Deum tunc temporis dicens: Quomodo
possum ad me introducere arcam Dei? . 13 Et ob hanc causam non eam
adduxit ad se, hoc est in civitatem David, sed avertit in domum Obededom
Getthaei. 14 Mansit ergo arca Dei apud domum Obededom tribus mensibus;
et benedixit Dominus domui eius et omnibus quae habebat.
14 1 Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina
et artifices parietum lignorumque, ut aedificarent ei domum. 2
Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israel et
sublevatum esset regnum suum propter populum eius Israel. 3 Accepit
quoque David alias uxores in Ierusalem genuitque filios et filias; 4
et haec nomina eorum, qui nati sunt ei in Ierusalem: Samua et Sobab,
Nathan et Salomon, 5 Iebahar et Elisua et Eliphalet, 6 Noga quoque
et Napheg et Iaphia, 7 Elisama et Beeliada et Eliphalet. 8
Audientes autem Philisthim quod unctus esset David in regem super
universum Israel, ascenderunt omnes, ut quaererent eum; quod cum audisset
David, egressus est obviam eis. 9 Porro Philisthim venientes diffusi
sunt in valle Raphaim. 10 Consuluitque David Deum dicens: Si
ascendam contra Philisthaeos, et si trades eos in manu mea? . Et dixit ei
Dominus: Ascende, et tradam eos in manu tua . 11 Cumque illi
ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David et dixit: Dirupit
Deus inimicos meos per manum meam sicut dirumpuntur aquae . Et idcirco
vocatum est nomen loci illius Baalpharasim (id est Dominus diruptionum).
12 Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David iussit exuri. 13 Alia
etiam vice Philisthim irruerunt et diffusi sunt in valle; 14
consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus: Non ascendas post eos;
circumdabis eos et venies contra illos ex adverso arborum celthium; 15
cumque audieris sonitum gradientis in cacumine arborum celthium, tunc
egredieris ad bellum; egressus est enim Deus ante te, ut percutias castra
Philisthim . 16 Fecit ergo David, sicut praeceperat ei Deus, et
percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazer. 17
Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit
pavorem eius super omnes gentes.
15 1 Fecit quoque sibi domos in civitate David et praeparavit
locum arcae Dei tetenditque ei tabernaculum. 2 Tunc dixit David:
Illicitum est, ut a quocumque portetur arca Dei, nisi a Levitis, quos
elegit Dominus ad portandum eam et ad ministrandum sibi usque in aeternum
. 3 Congregavitque David universum Israel in Ierusalem, ut afferretur
arca Domini in locum suum, quem praeparaverat ei; 4 necnon et filios
Aaron et Levitas. 5 De filiis Caath Uriel princeps fuit et fratres
eius centum viginti; 6 de filiis Merari Asaia princeps et fratres eius
ducenti viginti; 7 de filiis Gerson Ioel princeps et fratres eius
centum triginta; 8 de filiis Elisaphan Semeias princeps et fratres
eius ducenti; 9 de filiis Hebron Eliel princeps et fratres eius
octoginta; 10 de filiis Oziel Aminadab princeps et fratres eius centum
duodecim. 11 Vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes et Levitas
Uriel, Asaiam, Ioel, Semeiam, Eliel et Aminadab 12 et dixit ad eos:
Vos, qui estis principes familiarum Leviticarum, sanctificamini cum
fratribus vestris et afferte arcam Domini, Dei Israel, ad locum, quem
praeparavi. 13 Quia a principio non eratis praesentes, fecit Dominus,
Deus Israel, diruptionem in nobis; non enim quaesivimus eum, sicut fas
erat . 14 Sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitae, ut portarent
arcam Domini, Dei Israel; 15 et tulerunt filii Levi arcam Dei, sicut
praeceperat Moyses iuxta verbum Domini, umeris suis in vectibus. 16
Dixitque David principibus Levitarum, ut constituerent de fratribus suis
cantores in organis musicorum, nablis videlicet et lyris et cymbalis, ut
resonaret fortiter sonitus laetitiae. 17 Constitueruntque Levitae
Heman filium Ioel et de fratribus eius Asaph filium Barachiae, de filiis
vero Merari fratribus eorum Ethan filium Casaiae 18 et cum eis fratres
eorum in secundo ordine Zachariam et Bani et Iaziel et Semiramoth et
Iahiel et Ani, Eliab et Banaiam et Maasiam et Matthathiam et Eliphalu et
Maceniam et Obededom et Iehiel ianitores. 19 Porro cantores Heman,
Asaph et Ethan in cymbalis aeneis bene sonantibus, 20 Zacharias autem
et Oziel et Semiramoth et Iahiel et Ani et Eliab et Maasias et Banaias in
nablis secundum Virgines . 21 Porro Matthathias et Eliphalu et
Macenias et Obededom et Iehiel et Ozaziu in citharis super octavam, ut
dirigerent; 22 Chonenias autem princeps Levitarum portantium arcam
praeerat ad portandum, erat quippe valde sapiens. 23 Et Barachias et
Elcana ianitores pro arca. 24 Porro Sebania et Iosaphat et Nathanael
et Amasai et Zacharias et Banaias et Eliezer sacerdotes clangebant tubis
coram arca Dei, et Obededom et Iehias erant ianitores pro arca. 25
Igitur David et maiores natu Israel et tribuni ierunt ad deportandam arcam
foederis Domini de domo Obededom cum laetitia. 26 Cumque adiuvisset
Deus Levitas, qui portabant arcam foederis Domini, immolati sunt septem
tauri et septem arietes. 27 Porro David indutus pallio byssino et
universi Levitae, qui portabant arcam, cantoresque et Chonenias princeps
pro portanda arca David autem indutus erat etiam ephod lineo 28
universusque Israel deducebant arcam foederis Domini in iubilo et sonitu
bucinae et tubis et cymbalis bene sonantibus et nablis et citharis. 29
Cumque pervenisset arca foederis Domini usque ad civitatem David, Michol
filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque
ludentem et despexit eum in corde suo.
16 1 Attulerunt igitur arcam Dei et constituerunt eam in me dio
tabernaculi, quod tetenderat ei David, et obtulerunt holocausta et
pacifica coram Deo. 2 Cumque complesset David offerens holocausta et
pacifica, benedixit populo in nomine Domini. 3 Et divisit unicuique de
Israel a viro usque ad mulierem tortam panis et laganum palmarum et
palatham. 4 Constituitque coram arca Domini de Levitis ministros, qui
recordarentur operum eius et glorificarent atque laudarent Dominum, Deum
Israel: 5 Asaph principem et secundum eius Zachariam, porro Iehiel et
Semiramoth et Iahiel et Matthathiam et Eliab et Banaiam et Obededom et
Iehiel in organis psalterii et citharis, Asaph autem, ut cymbalis
personaret, 6 Banaiam vero et Iahaziel sacerdotes, ut canerent tubis
iugiter coram arca foederis Dei. 7 In illo die, tunc fecit David prima
vice confiteri Domino per manum Asaph et fratrum eius: 8 Confitemini
Domino, invocate nomen eius, notas facite in populis opera eius. 9
Canite ei et psallite et narrate omnia mirabilia eius. 10 Laudate
nomen sanctum eius, laetetur cor quaerentium Dominum. 11 Quaerite
Dominum et virtutem eius, quaerite faciem eius semper. 12
Recordamini mirabilium eius, quae fecit, signorum illius et iudiciorum
oris eius, 13 semen Israel, servi eius, filii Iacob, electi
illius. 14 Ipse Dominus Deus noster; in universa terra iudicia
eius. 15 Recordamini in sempiternum pacti eius, sermonis, quem
praecepit in mille generationes, 16 pacti, quod pepigit cum
Abraham, et iuramenti illius cum Isaac. 17 Et constituit illud Iacob
in praeceptum et Israel in pactum sempiternum 18 dicens: Tibi dabo
terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae, 19 cum essent pauci
numero, parvi et coloni in ea. 20 Et transierunt de gente in
gentem et de regno ad populum alterum; 21 non dimisit quemquam
calumniari eos, sed increpuit pro eis reges: 22 Nolite tangere
christos meos et in prophetis meis nolite malignari. 23 Canite
Domino, omnis terra, annuntiate ex die in diem salutare eius. 24
Narrate in gentibus gloriam eius, in cunctis populis mirabilia
illius. 25 Quia magnus Dominus et laudabilis nimis et horribilis
super omnes deos; 26 omnes enim dii populorum inania, Dominus autem
caelos fecit. 27 Magnificentia et pulchritudo coram eo, fortitudo et
gaudium in loco eius. 28 Afferte Domino, familiae populorum afferte
Domino gloriam et imperium; 29 date Domino gloriam nominis
eius, levate oblationem et venite in conspectu eius et adorate
Dominum in decore sancto. 30 Commoveatur a facie illius omnis
terra; ipse enim fundavit orbem immobilem. 31 Laetentur caeli, et
exsultet terra, et dicant in nationibus: Dominus regnat!. 32 Tonet
mare et plenitudo eius, exsultent agri et omnia, quae in eis
sunt. 33 Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino, quia venit
iudicare terram. 34 Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in
aeternum misericordia eius. 35 Et dicite: Salva nos, Deus salvator
noster, et congrega nos et erue de gentibus, ut confiteamur nomini
sancto tuo et exsultemus in carminibus tuis. 36 Benedictus Dominus,
Deus Israel, ab aeterno usque in aeternum . Et dixit omnis
populus: Amen! et Laus Domino! . 37 Dereliquit itaque ibi coram
arca foederis Domini Asaph et fratres eius, ut ministrarent in conspectu
arcae iugiter secundum ritum singulorum dierum. 38 Porro Obededom et
fratres eius sexaginta octo et Obededom filium Idithun et Hosa constituit
ianitores. 39 Sadoc autem sacerdotem et fratres illius sacerdotes
coram habitaculo Domini in excelso, quod erat in Gabaon, 40 ut
offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis iugiter, mane et
vespere, iuxta omnia, quae scripta sunt in lege Domini, quam praecepit
Israeli. 41 Et cum eis Heman et Idithun et reliquos electos, qui
nominatim memorati sunt ad confitendum Domino: Quoniam in aeternum
misericordia eius . 42 Et cum eis Heman et Idithun canentes tuba et
quatientes cymbala bene sonantia et omnia musicorum organa ad canendum
Deo; filios autem Idithun fecit esse portarios. 43 Reversusque est
omnis populus unusquisque in domum suam et David, ut benediceret etiam
domui suae.
17 1 Cum autem habitaret David in domo sua, dixit ad Nathan
prophetam: Ecce ego habito in domo cedrina, arca autem foederis Domini
sub pellibus est . 2 Et ait Nathan ad David: Omnia, quae in corde
tuo sunt, fac; Deus enim tecum est . 3 Igitur nocte illa factus est
sermo Dei ad Nathan dicens: 4 Vade et loquere David servo meo: Haec
dicit Dominus: Non aedificabis tu mihi domum ad habitandum; 5 neque
enim mansi in domo ex eo tempore, quo eduxi Israel usque ad hanc diem, sed
fui semper migrans de tabernaculo in tabernaculum et de habitatione in
habitationem. 6 Ubicumque ambulabam in omni Israel, numquid locutus
sum uni iudicum Israel, quibus praeceperam, ut pascerent populum meum, et
dixi: Quare non aedificastis mihi domum cedrinam? 7 Nunc itaque, sic
loqueris ad servum meum David: Haec dicit Dominus exercituum: Ego tuli te,
cum in pascuis sequereris gregem, ut esses dux populi mei Israel; 8 et
fui tecum, quocumque perrexisti, et interfeci omnes inimicos tuos coram te
fecique tibi nomen quasi unius magnorum, qui celebrantur in terra. 9
Et dedi locum populo meo Israel et plantavi eum, ut habitaret in eo, et
ultra non commovebitur, nec filii iniquitatis atterent eos sicut in
principio 10 et ex diebus, quibus dedi iudices populo meo Israel et
humiliavi universos inimicos tuos. Annuntio ergo tibi quod aedificaturus
sit domum tibi Dominus. 11 Cumque impleveris dies tuos, ut vadas ad
patres tuos, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis, et
stabiliam regnum eius. 12 Ipse aedificabit mihi domum, et firmabo
solium eius usque in aeternum. 13 Ego ero ei in patrem, et ipse erit
mihi in filium; et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab
eo, qui ante te fuit. 14 Et statuam eum in domo mea et in regno meo
usque in sempiternum, et thronus eius erit firmissimus in perpetuum
. 15 Iuxta omnia verba haec et iuxta universam visionem istam, sic
locutus est Nathan ad David. 16 Cumque venisset rex David et sedisset
coram Domino, dixit: Quis ego sum, Domine Deus, et quae domus mea, quia
adduxisti me hucusque? 17 Sed hoc parum visum est in conspectu tuo,
Deus; ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum et
aspexisti me excelsum super ordinem hominum, Domine Deus. 18 Quid
ultra addere potest David, cum ita glorificaveris servum tuum et
cognoveris eum? 19 Domine, propter famulum tuum iuxta cor tuum fecisti
omnem magnificentiam hanc; et nota esse voluisti universa magnalia. 20
Domine, non est similis tui, et non est alius deus absque te secundum
omnia, quae audivimus auribus nostris. 21 Quis autem est alius ut
populus tuus Israel, gens una in terra, ad quam perrexit Deus, ut
liberaret sibi populum, ut faceres tibi nomen magnum et terribile eiciens
nationes a facie populi tui, quem de Aegypto liberasti? 22 Et posuisti
populum tuum Israel tibi in populum usque in aeternum; et tu, Domine,
factus es Deus eius. 23 Nunc igitur, Domine, sermo, quem locutus es
super famulum tuum et super domum eius, confirmetur in perpetuum; et fac,
sicut locutus es. 24 Permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in
sempiternum, et dicatur: Dominus exercituum, Deus Israel, est Deus pro
Israel, et domus David servi tui permanens coram te. 25 Tu enim, Deus
meus, revelasti auriculam servi tui, ut aedificares ei domum; et idcirco
invenit servus tuus fiduciam, ut oret coram te. 26 Nunc ergo, Domine,
tu es Deus; et locutus es super servum tuum tanta beneficia 27 et
coepisti benedicere domui servi tui, ut sit semper coram te: te enim,
Domine, benedicente, benedicta erit in perpetuum .
18 1 Factum est autem post haec, ut percuteret David Phili sthim
et humiliaret eos et tolleret Geth et filias eius de manu Philisthim 2
percuteretque Moab, et fierent Moabitae servi David offerentes ei
tributum. 3 Et percussit David etiam Adadezer regem Soba in regione ad
Emath, quando perrexit, ut dilataret imperium suum usque ad flumen
Euphraten. 4 Cepit ergo David mille quadrigas eius et septem milia
equites ac viginti milia virorum peditum; subnervavitque omnes equos
curruum, exceptis centum quadrigis, quas reservavit sibi. 5 Supervenit
autem et Syrus Damascenus, ut auxilium praeberet Adadezer regi Soba; sed
et huius percussit David viginti duo milia virorum 6 et posuit
praesidium in Syria Damasci, ut Syria quoque serviret sibi et offerret
tributum. Adiuvitque eum Dominus in cunctis, ad quae perrexerat. 7
Tulit quoque David arma aurea, quae habuerant servi Adadezer, et attulit
ea in Ierusalem; 8 necnon de Tebah et Chun urbibus Adadezer aeris
plurimum, de quo fecit Salomon mare aeneum et columnas et vasa aenea. 9
Quod cum audisset Thou rex Emath, percussisse videlicet David omnem
exercitum Adadezer regis Soba, 10 misit Adoram filium suum ad regem
David, ut salutaret eum et congratularetur, eo quod pugnasset cum Adadezer
et percussisset eum; adversarius quippe erat Thou Adadezer. 11 Sed et
omnia vasa aurea et argentea et aenea consecravit rex David Domino cum
argento et auro, quod tulerat ex universis gentibus, tam de Idumaea et
Moab et filiis Ammon, quam de Philisthim et Amalec. 12 Abisai vero
filius Sarviae percussit Edom in valle Salis decem et octo milia 13 et
constituit in Edom praesidium, ut serviret Idumaea David. Salvavitque
Dominus David in cunctis, ad quae perrexerat. 14 Regnavit ergo David
super universum Israel et faciebat iudicium atque iustitiam cuncto populo
suo. 15 Porro Ioab filius Sarviae erat super exercitum, et Iosaphat
filius Ahilud a commentariis. 16 Sadoc autem filius Achitob et
Achimelech filius Abiathar sacerdotes et Susa scriba. 17 Banaias vero
filius Ioiadae super legiones Cherethi et Phelethi; porro filii David
primi ad manum regis.
19 1 Accidit autem post haec, ut moreretur Naas rex filiorum
Ammon, et regnaret filius eius pro eo. 2 Dixitque David: Faciam
misericordiam cum Hanon filio Naas; praestitit enim pater eius mihi
gratiam . Misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris
sui. Qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon, ut consolarentur
Hanon, 3 dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon: Tu forsitan
putas quod David honoris causa in patrem tuum miserit, qui consolentur te;
nec animadvertis quod, ut explorent et investigent et evertant terram
tuam, venerint ad te servi eius . 4 Igitur Hanon pueros David tulit
et rasit et praecidit tunicas eorum a natibus usque ad pedes et dimisit
eos. 5 Qui cum abissent et hoc mandassent David, misit in occursum
eorum grandem enim contumeliam sustinuerant et praecepit, ut manerent
in Iericho, donec cresceret barba eorum, et tunc reverterentur. 6
Videntes autem filii Ammon quod odiosos se fecissent David, tam Hanon quam
reliquus populus miserunt mille talenta argenti, ut conducerent sibi de
Mesopotamia et de Syria Maacha et de Soba currus et equites; 7
conduxeruntque sibi triginta duo milia curruum et regem Maacha cum populo
eius. Qui cum venissent, castrametati sunt e regione Medaba; filii quoque
Ammon congregati de urbibus suis venerunt ad bellum. 8 Quod cum
audisset David, misit Ioab et omnem exercitum virorum fortium. 9
Egressique filii Ammon direxerunt aciem iuxta portam civitatis; reges
autem, qui ad auxilium venerant, separatim in agro steterunt. 10
Igitur Ioab intellegens bellum et ex adverso et post tergum contra se
fieri elegit viros fortissimos de universo Israel et perrexit contra
Syrum; 11 reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris
sui, et perrexerunt contra filios Ammon. 12 Dixitque: Si vicerit me
Syrus, auxilio eris mihi; si autem superaverint te filii Ammon, ero tibi
in praesidium. 13 Confortare et agamus viriliter pro populo nostro et
pro urbibus Dei nostri; Dominus autem, quod in conspectu suo bonum est,
faciet . 14 Appropinquavit ergo Ioab et populus, qui cum eo erat,
contra Syrum ad proelium, et fugerunt a facie eorum. 15 Porro filii
Ammon videntes quod fugisset Syrus, ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem
eius et ingressi sunt civitatem. Reversusque est etiam Ioab in
Ierusalem. 16 Videns autem Syrus quod cecidisset coram Israel, misit
nuntios et adduxit Syrum, qui erat trans fluvium; Sophach autem princeps
militiae Adadezer erat dux eorum. 17 Quod cum nuntiatum esset David,
congregavit universum Israel et transivit Iordanem venitque ad eos et
direxit ex adverso aciem et pugnavit cum eis. 18 Fugit autem Syrus
Israel, et interfecit David de Syris septem milia curruum et quadraginta
milia peditum et Sophach exercitus principem. 19 Videntes autem servi
Adadezer se ab Israel esse superatos, fecerunt pacem cum David et
servierunt ei; noluitque ultra Syria auxilium praebere filiis
Ammon.
20 1 Factum est autem post anni circulum, eo tempore, quo solent
reges ad bella procedere, eduxit Ioab robur exercitus et vastavit terram
filiorum Ammon; perrexitque et obsedit Rabba. Porro David manebat in
Ierusalem, quando Ioab percussit Rabba et destruxit eam. 2 Tulit autem
David coronam Melchom de capite eius et invenit in ea auri pondo talentum
et pretiosissimam gemmam, venitque super caput David; manubias quoque
urbis plurimas tulit. 3 Populum autem, qui erat in ea, eduxit et
condemnavit ad operam lapicidinarum et ad secures et dolabras ferreas. Sic
fecit David cunctis urbibus filiorum Ammon et reversus est cum omni populo
suo in Ierusalem. 4 Post haec initum est bellum in Gazer adversum
Philisthaeos, in quo percussit Sobbochai Husathites Saphai de genere
Raphaim, et humiliavit eos. 5 Aliud quoque bellum gestum est adversus
Philisthaeos, in quo percussit Elchanan filius Iair Lahmi fratrem Goliath
Getthaeum, cuius hastae lignum erat quasi liciatorium texentium. 6 Sed
et aliud bellum accidit in Geth, in quo fuit homo longissimus senos habens
digitos, id est simul viginti quattuor, qui et ipse de Rapha fuerat stirpe
generatus; 7 hic blasphemavit Israel, et percussit eum Ionathan filius
Samma fratris David. Hi sunt filii Rapha in Geth, qui ceciderunt in manu
David et servorum eius.
21 1 Consurrexit autem Satan contra Israel et incitavit Da vid, ut
numeraret Israel. 2 Dixitque David ad Ioab et ad principes populi:
Ite et numerate Israel a Bersabee usque Dan et afferte mihi numerum, ut
sciam . 3 Responditque Ioab: Augeat Dominus populum suum centuplum
quam sunt. Nonne, domine mi rex, omnes servi tui sunt? Quare hoc quaerit
dominus meus, quod in peccatum reputetur Israeli? . 4 Sed sermo regis
magis praevaluit; egressusque est Ioab et circuivit universum Israel et
reversus est Ierusalem. 5 Deditque David numerum census, et inventus
est omnis Israel numerus mille milia et centum milia virorum educentium
gladium; de Iuda autem quadringenta septuaginta milia bellatorum; 6
nam Levi et Beniamin non numeravit in medio eorum, eo quod invitus
exequeretur regis imperium. 7 Displicuit autem Deo, quod iussum erat,
et percussit Israel. 8 Dixitque David ad Deum: Peccavi nimis, ut hoc
facerem; obsecro, aufer iniquitatem servi tui, quia valde insipienter egi
. 9 Et locutus est Dominus ad Gad videntem David dicens: 10
Vade et loquere ad David et dic: Haec dicit Dominus: Trium tibi optionem
do: unum, quod volueris, elige, et faciam tibi . 11 Cumque venisset
Gad ad David, dixit ei: Haec dicit Dominus: Elige, quod volueris: 12
aut tribus annis famem aut tribus mensibus fugere te hostes tuos et
gladium eorum non posse evadere aut tribus diebus gladium Domini et
pestilentiam versari in terra et angelum Domini interficere in universis
finibus Israel. Nunc igitur vide quid respondeam ei, qui misit me . 13
Et dixit David ad Gad: Ex omni parte me angustiae premunt, sed melius
mihi est, ut incidam in manus Domini, quia multae sunt miserationes eius,
quam in manus hominum . 14 Misit ergo Dominus pestilentiam in Israel,
et ceciderunt de Israel septuaginta milia virorum. 15 Misit quoque
Deus angelum in Ierusalem, ut percuteret eam. Cumque percuteretur, vidit
Dominus et misertus est super magnitudinem mali et imperavit angelo, qui
percutiebat: Sufficit, iam cesset manus tua . Porro angelus Domini
stabat iuxta aream Ornan Iebusaei. 16 Levansque David oculos suos
vidit angelum Domini stantem inter terram et caelum et evaginatum gladium
in manu eius et versum contra Ierusalem; et ceciderunt tam ipse quam
maiores natu vestiti ciliciis proni in terram. 17 Dixitque David ad
Deum: Nonne ego sum, qui iussi, ut numeraretur populus? Ego qui peccavi,
ego qui malum feci; iste grex quid commeruit? Domine Deus meus, vertatur,
obsecro, manus tua in me et in domum patris mei; populus autem tuus non
percutiatur . 18 Angelus autem Domini praecepit Gad dicere David, ut
ascenderet exstrueretque altare Domino in area Ornan Iebusaei. 19
Ascendit ergo David iuxta sermonem Gad, quem locutus fuerat ex nomine
Domini. 20 Porro Ornan, cum conversus vidisset angelum, quattuorque
filii eius cum eo absconderunt se; nam eo tempore terebat in area
triticum. 21 Igitur, cum veniret David ad Ornan, conspexit eum Ornan
et processit ei obviam de area et adoravit illum pronus in terram. 22
Dixitque ei David: Da mihi locum areae tuae, ut aedificem in ea altare
Domino, ita ut quantum valet argenti accipias, et cesset plaga a populo .
23 Dixit autem Ornan ad David: Tolle, et faciat dominus meus rex,
quodcumque ei placet; sed et boves do in holocaustum et tribulas in ligna
et triticum in sacrificium; omnia libens praebebo . 24 Dixitque ei
rex David: Nequaquam ita fiet, sed argentum dabo quantum valet; neque
enim tibi auferre debeo et sic offerre Domino holocausta gratuita . 25
Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri iustissimi ponderis sescentos
26 et aedificavit ibi altare Domino obtulitque holocausta et pacifica
et invocavit Dominum. Et exaudivit eum in igne de caelo super altare
holocausti, 27 praecepitque Dominus angelo, et convertit gladium suum
in vaginam. 28 In illo ergo tempore David videns quod exaudisset eum
Dominus in area Ornan Iebusaei immolavit ibi victimas. 29 Tabernaculum
autem Domini, quod fecerat Moyses in deserto, et altare holocaustorum ea
tempestate erat in excelso Gabaon; 30 et non praevaluit David ire, ut
ibi obsecraret Deum; nimio enim fuerat timore perterritus videns gladium
angeli Domini.
22 1 Dixitque David: Haec est domus Domini Dei, et hoc est
altare holocausti pro Israel . 2 Et praecepit, ut congregarentur omnes
advenae de terra Israel, et constituit ex eis latomos ad caedendos lapides
et poliendos, ut aedificaretur domus Dei. 3 Ferrum quoque plurimum ad
clavos ianuarum et ad commissuras atque iuncturas praeparavit David et
aeris pondus innumerabile. 4 Ligna quoque cedrina non poterant
aestimari, quae Sidonii et Tyrii deportaverant ad David. 5 Et dixit
David: Salomon filius meus puer parvulus est et tener; domus autem, quae
aedificanda est Domino, talis esse debet, ut in cunctis regionibus
nominetur et glorificetur. Praeparabo ergo ei necessaria . Et ob hanc
causam ante mortem suam omnes paravit impensas. 6 Vocavitque Salomonem
filium suum et praecepit ei, ut aedificaret domum Domino, Deo Israel;
7 dixitque David ad Salomonem: Fili mi, voluntatis meae fuit, ut
aedificarem domum nomini Domini Dei mei, 8 sed factus est ad me sermo
Domini dicens: Multum sanguinem effudisti et magna bella bellasti. Non
poteris aedificare domum nomini meo, tanto effuso sanguine coram me. 9
Filius, qui nascetur tibi, erit vir quietissimus; faciam enim eum
requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum et ob hanc causam
Salomon vocabitur, et pacem et otium dabo in Israel cunctis diebus eius.
10 Ipse aedificabit domum nomini meo, et ipse erit mihi in filium, et
ego ero ei in patrem; firmaboque solium regni eius super Israel in
aeternum. 11 Nunc ergo, fili mi, sit Dominus tecum; et prosperare et
aedifica domum Domino Deo tuo, sicut locutus est de te. 12 Tantum det
tibi Dominus prudentiam et sensum, ut regere possis Israel et custodire
legem Domini Dei tui; 13 tunc enim proficere poteris, si custodieris
mandata et iudicia, quae praecepit Dominus Moysi super Israel. Confortare
et viriliter age; ne timeas neque paveas. 14 Ecce ego in labore meo
praeparavi impensas domus Domini: auri talenta centum milia et argenti
mille milia talentorum, aeris vero et ferri non est pondus, vincitur enim
numerus magnitudine. Ligna et lapides praeparavi; tu autem ad ea adicies.
15 Habes quoque plurimos artifices latomos et caementarios
artificesque lignorum et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos
16 in auro et argento et aere et ferro, cuius non est numerus. Surge
igitur et fac, et erit Dominus tecum . 17 Praecepit quoque David
cunctis principibus Israel, ut adiuvarent Salomonem filium suum: 18
Cernitis, inquiens, quod Dominus Deus vester vobiscum sit et dederit vobis
requiem per circuitum et tradiderit habitatores terrae in manu vestra, et
subiecta sit terra coram Domino et coram populo eius. 19 Praebete
igitur corda vestra et animas vestras, ut quaeratis Dominum Deum vestrum;
et consurgite et aedificate sanctuarium Domini Dei, ut introducatur arca
foederis Domini et vasa Deo consecrata in domum, quae aedificatur nomini
Domini .
23 1 Igitur David senex et plenus dierum regem constituit Sa
lomonem filium suum super Israel 2 et congregavit omnes principes
Israel et sacerdotes atque Levitas. 3 Numeratique sunt Levitae a
triginta annis et supra, et inventa sunt triginta octo milia virorum.
4 Ex his, inquit, praesint ministerio domus Domini viginti quattuor
milia, praepositi autem et iudices sex milia; 5 porro quattuor milia
ianitores et totidem psaltae canentes Domino in organis, quae feci ad
canendum . 6 Et distribuit eos David per vices filiorum Levi Gerson
videlicet et Caath et Merari. 7 Filii Gerson: Ladan et Semei. 8
Filii Ladan: princeps Iahiel et Zetham et Ioel, tres. 9 Filii Semei:
Salomith et Hoziel et Aran, tres; isti principes familiarum Ladan. 10
Porro filii Semei: Iahath et Ziza et Iehus et Beria; isti filii Semei,
quattuor. 11 Erat autem Iahath prior, Ziza secundus; porro Iehus et
Beria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia unaque domo
computati sunt. 12 Filii Caath: Amram et Isaar, Hebron et Oziel,
quattuor. 13 Filii Amram: Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron, ut
sanctificaret sanctissima, ipse et filii eius in sempiternum, et adoleret
Domino et serviret ei ac benediceret in nomine eius in perpetuum. 14
Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi. 15 Filii
Moysi: Gersam et Eliezer. 16 Filii Gersam: Subael primus. 17
Fuerunt autem filii Eliezer: Rohobia primus, et non erant Eliezer filii
alii; porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis. 18 Filii Isaar:
Salomoth primus. 19 Filii Hebron: Ieriau primus, Amarias secundus,
Iahaziel tertius, Iecmaam quartus. 20 Filii Oziel: Micha primus, Iesia
secundus. 21 Filii Merari: Moholi et Musi. Filii Moholi: Eleazar et
Cis; 22 mortuus est autem Eleazar et non habuit filios sed filias
acceperuntque eas filii Cis fratres earum. 23 Filii Musi: Moholi et
Eder et Ierimoth, tres. 24 Hi filii Levi in familiis suis, principes
familiarum per vices et numerum capitum singulorum, qui faciebant opera
ministerii domus Domini a viginti annis et supra. 25 Dixit enim David:
Requiem dedit Dominus, Deus Israel, populo suo et habitat in Ierusalem
usque in aeternum; 26 nec erit officii Levitarum, ut ultra portent
tabernaculum et omnia vasa eius ad ministrandum. 27 Iuxta praecepta
igitur David novissima, supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis
et supra, 28 et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini
pro atriis et exedris et in purificationem omnis rei sacrae et in
ministerium templi Dei, 29 pro panibus propositionis et farina
oblationis et laganis azymorum et pro sartagine et ad torrendum et super
omne pondus atque mensuram. 30 Et stent mane ad confitendum et
canendum Domino similiterque ad vesperam, 31 tam in oblatione
holocaustorum Domini quam in sabbatis et calendis et sollemnitatibus
reliquis, iuxta numerum et caeremonias uniuscuiusque rei iugiter coram
Domino. 32 Et custodiant observationes tabernaculi conventus et ritum
sanctuarii et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent
in domo Domini .
24 1 Porro filiis Aaron hae partiones erant. Filii Aaron: Nadab
et Abiu et Eleazar et Ithamar. 2 Mortui sunt autem Nadab et Abiu ante
patrem suum absque liberis; sacerdotioque functus est Eleazar et
Ithamar. 3 Et divisit eos David cum Sadoc de filiis Eleazari et cum
Achimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium. 4
Inventique sunt multo plures filii Eleazar secundum capita virorum quam
filii Ithamar; divisit igitur eis, hoc est filiis Eleazar principes per
familias sedecim, et filiis Ithamar per familias et domos suas octo. 5
Porro divisit utrasque inter se familias sortibus; erant enim principes
sanctuarii et principes Dei tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar.
6 Descripsitque eos Semeias filius Nathanael scriba Levites coram rege
et principibus et Sadoc sacerdote et Achimelech filio Abiathar,
principibus quoque familiarum sacerdotalium et leviticarum: unam familiam
pro Eleazar et unam pro Ithamar. 7 Exivit autem sors prima Ioiarib,
secunda Iedaiae, 8 tertia Harim, quarta Seorim, 9 quinta Melchia,
sexta Miamin, 10 septima Accos, octava Abia, 11 nona Iesua, decima
Sechenia, 12 undecima Eliasib, duodecima Iacim, 13 tertia decima
Hoppha, quarta decima Isbaab, 14 quinta decima Belga, sexta decima
Emmer, 15 septima decima Hezir, octava decima Aphses, 16 nona
decima Phethahia, vicesima Hezechiel, 17 vicesima prima Iachin,
vicesima secunda Gamul, 18 vicesima tertia Dalaiau, vicesima quarta
Maaziau. 19 Hae vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur
domum Domini, et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum, sicut
praecepit Dominus, Deus Israel. 20 Porro filiorum Levi, qui reliqui
fuerant: de filiis Amram Subael et de filiis Subael Iehedeia. 21 De
filiis quoque Rohobiae princeps Iesias. 22 De Isaaritis vero Salomoth;
de filiis Salomoth Iahath. 23 De Hebronitis: Ieriau, Amarias secundus,
Iahaziel tertius, Iecmaam quartus. 24 Filius Oziel Micha; de filiis
Micha Samir; 25 frater Micha Iesia; de filiis Iesiae Zacharias. 26
Filii Merari: Moholi et Musi. Filii eius: Iaziau et Bani. 27 Filius
Merari: de Iaziau filio suo Soam et Zacchur et Hebri. 28 Porro de
Moholi filius Eleazar, qui non habebat liberos. 29 Filius vero Cis
Ierameel; 30 filii Musi: Moholi, Eder et Ierimoth. Isti filii Levi
secundum familias suas. 31 Ipsi quoque miserunt sortes sicut fratres
sui, filii Aaron coram David rege et Sadoc et Achimelech et principibus
familiarum sacerdotalium et leviticarum tam maiores quam minores; omnes
sors aequaliter dividebat.
25 1 Igitur David et magistratus exercitus segregaverunt in
ministerium filios Asaph et Heman et Idithun, qui prophetarent in citharis
et psalteriis et cymbalis, secundum numerum suum dedicato sibi officio
servientes. 2 De filiis Asaph: Zacchur et Ioseph et Nathania et Asarela
filii Asaph erant sub manu Asaph prophetantis sub manu regis. 3 De
Idithun; filii Idithun: Godolias, Sori, Iesaias et Hasabias et
Matthathias, sex, sub manu patris sui Idithun, qui in cithara prophetabat
ad confitendum et laudandum Dominum. 4 De Heman quoque; filii Heman:
Bocciau, Matthaniau, Oziel, Subael et Ierimoth, Hananias, Hanani, Eliatha,
Geddelthi et Romemthiezer et Iesbacasa, Mellothi, Othir, Mahazioth; 5
omnes isti filii Heman videntis regis iuxta sermones Dei, quod exaltaret
cornu eius; deditque Deus Heman filios quattuordecim et filias tres. 6
Universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi
erant in cymbalis et psalteriis et citharis, in ministeria domus Dei sub
manu regis: Asaph et Idithun et Heman. 7 Fuit autem numerus eorum cum
fratribus suis eruditis in cantando Domino, cuncti magistri, ducenti
octoginta octo. 8 Miseruntque sortes pro ministerio ex aequo, tam maior
quam minor, magister pariter et discipulus. 9 Egressaque est sors
prima Ioseph, qui erat de Asaph. Secunda Godoliae, ipsi et fratribus eius
et filiis eius, duodecim. 10 Tertia Zacchur, filiis et fratribus eius,
duodecim. 11 Quarta Isari, filiis et fratribus eius, duodecim. 12
Quinta Nathaniau, filiis et fratribus eius, duodecim. 13 Sexta
Bocciau, filiis et fratribus eius, duodecim. 14 Septima Isreela,
filiis et fratribus eius, duodecim. 15 Octava Iesaiae, filiis et
fratribus eius, duodecim. 16 Nona Matthaniau, filiis et fratribus
eius, duodecim. 17 Decima Semei, filiis et fratribus eius, duodecim.
18 Undecima Azareel, filiis et fratribus eius, duodecim. 19
Duodecima Hasabiae, filiis et fratribus eius, duodecim. 20 Tertia
decima Subael, filiis et fratribus eius, duodecim. 21 Quarta decima
Matthathiae, filiis et fratribus eius, duodecim. 22 Quinta decima
Ierimoth, filiis et fratribus eius, duodecim. 23 Sexta decima
Hananiae, filiis et fratribus eius, duodecim. 24 Septima decima
Iesbacasae, filiis et fratribus eius, duodecim. 25 Octava decima
Hanani, filiis et fratribus eius, duodecim. 26 Nona decima Mellothi,
filiis et fratribus eius, duodecim. 27 Vicesima Eliatha, filiis et
fratribus eius, duodecim. 28 Vicesima prima Othir, filiis et fratribus
eius, duodecim. 29 Vicesima secunda Geddelthi, filiis et fratribus
eius, duodecim. 30 Vicesima tertia Mahazioth, filiis et fratribus
eius, duodecim. 31 Vicesima quarta Romemthiezer, filiis et fratribus
eius, duodecim.
26 1 Divisiones autem ianitorum. De Coritis: Meselemia filius
Core de filiis Abiasaph. 2 Filii Meselemiae: Zacharias primogenitus,
Iedihel secundus, Zabadias tertius, Iathanael quartus, 3 Elam quintus,
Iohanan sextus, Elioenai septimus. 4 Filii autem Obededom: Semeias
primogenitus, Iozabad secundus, Ioah tertius, Sachar quartus, Nathanael
quintus, 5 Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus, quia
benedixit illi Deus. 6 Semeiae autem filio eius nati sunt filii
praefecti familiarum suarum, erant enim viri fortissimi; 7 filii ergo
Semeiae: Othni et Raphael et Obed, Elzabad, fratres eius viri fortissimi,
Eliu quoque et Samachias; 8 omnes hi de filiis Obededom, ipsi et filii
et fratres eorum fortissimi ad ministrandum sexaginta duo de Obededom.
9 Porro Meselemiae filii et fratres eorum robustissimi decem et
octo. 10 De Hosa autem, de filiis Merari, erant filii: Semri princeps
non enim fuerat primogenitus, et idcirco posuerat eum pater eius in
principem 11 Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus;
omnes hi filii et fratres Hosa tredecim. 12 Hae divisiones ianitorum:
secundum capita virorum habebant ministeria sicut et fratres eorum ad
ministrandum in domo Domini. 13 Missae sunt ergo sortes ex aequo et
parvis et magnis per familias suas in unamquamque portarum. 14 Cecidit
igitur sors orientalis Selemiae; porro Zachariae filio eius consiliario
prudentissimo et erudito sortito obtigit plaga septentrionalis; 15
Obededom vero australis, et filiis eius horreum; 16 Sephim et Hosa
occidentalis iuxta portam Sallecheth apud viam ascensionis. Custodia iuxta
custodiam: 17 ad orientem per diem sex et ad aquilonem quattuor per
diem, atque ad meridiem similiter in die quattuor et pro horreo bini et
bini, 18 pro Parbar quoque ad occidentem quattuor in via, duo pro
Parbar. 19 Hae sunt divisiones ianitorum filiorum Core et
Merari. 20 Porro Levitae fratres eorum super thesauros domus Dei ac
thesauros rerum consecratarum. 21 De filiis Ladan Gersonitae principes
familiarum Ladan Gersonitae erant Iahielitae. 22 Filii Iahiel et
Zetham et Ioel fratrum eius erant super thesauros domus Domini. 23 De
Amramitis et Isaaritis et Hebronitis et Ozielitis: 24 Subael filius
Gersam filii Moysi praepositus thesauris. 25 Fratres quoque eius
Eliezer, cuius filius Rohobia et huius filius Iesaias; et huius filius
Ioram, huius quoque filius Zechri et huius filius Selemith. 26 Ipse
Selemith et fratres eius super omnes thesauros rerum consecratarum, quas
sanctificavit David rex et principes familiarum et tribuni et centuriones
et duces exercitus 27 de bellis et manubiis proeliorum, quas
consecraverant ad sustentandum templum Domini. 28 Et universa, quae
consecraverant Samuel videns et Saul filius Cis et Abner filius Ner et
Ioab filius Sarviae, omnia donaria sacra erant sub manu Selemith et
fratrum eius. 29 De Isaaritis vero erant Chonenias et filii eius ad
opera forinsecus super Israel praefecti et iudices. 30 Porro de
Hebronitis Hasabias et fratres eius viri strenui mille septingenti erant
magistratus Israel trans Iordanem contra occidentem in cunctis operibus
Domini et in ministerium regis; 31 Hebronitarum autem princeps fuit
Ieria secundum cognationes et familias eorum. Quadragesimo anno regni
David recensiti sunt et inventi viri fortes in Iazer Galaad 32
fratresque eius viri strenui duo milia septingenti principes familiarum;
praeposuit autem eos David rex Rubenitis et Gadditis et dimidio tribus
Manasse in omne ministerium Dei et regis.
27 1 Filii autem Israel secundum numerum suum, principes fa
miliarum, tribuni et centuriones et praefecti, qui ministrabant regi iuxta
turmas suas ingredientes et egredientes per singulos menses in anno,
unaquaeque turma viginti quattuor milia. 2 Primae turmae in primo
mense Iesbaam praeerat filius Zabdiel, et sub eo viginti quattuor milia;
3 erat de filiis Phares princeps cunctorum principum in exercitu mense
primo. 4 Secundi mensis habebat turmam Dudi Ahohites, et sub eo
viginti quattuor milia. 5 Dux quoque turmae tertiae in mense tertio
erat Banaias filius Ioiadae sacerdotis, et in divisione sua viginti
quattuor milia; 6 ipse est Banaias fortissimus inter triginta et super
triginta; praeerat autem turmae ipsius Amizabad filius eius. 7
Quartus, mense quarto, Asael frater Ioab et Zabadias filius eius post eum,
et in turma eius viginti quattuor milia. 8 Quintus, mense quinto,
princeps Samaoth Zaraita, et in turma eius viginti quattuor milia. 9
Sextus, mense sexto, Hira filius Acces Thecuites, et in turma eius viginti
quattuor milia. 10 Septimus, mense septimo, Helles Phalonites de
filiis Ephraim, et in turma eius viginti quattuor milia. 11 Octavus,
mense octavo, Sobbochai Husathites de stirpe Zara, et in turma eius
viginti quattuor milia. 12 Nonus, mense nono, Abiezer Anathothites de
filiis Beniamin, et in turma eius viginti quattuor milia. 13 Decimus,
mense decimo, Maharai Netophathites de stirpe Zara, et in turma eius
viginti quattuor milia. 14 Undecimus, mense undecimo, Banaias
Pharathonites de filiis Ephraim, et in turma eius viginti quattuor milia.
15 Duodecimus, mense duodecimo, Holdai Netophathites de stirpe
Othoniel, et in turma eius viginti quattuor milia. 16 Porro tribubus
praeerant Israel: Rubenitis dux Eliezer filius Zechri; Simeonitis Saphatia
filius Maacha; 17 Levitis Hasabias filius Camuel; Aaronitis Sadoc; 18
Iudae Eliu de fratribus David; Issachar Amri filius Michael; 19
Zabulon Iesmaias filius Abdiae; Nephthali Ierimoth filius Azriel; 20
filiis Ephraim Osee filius Ozaziu; dimidio tribus Manasse Ioel filius
Phadaiae; 21 et dimidio tribus Manasse in Galaad Iaddo filius
Zachariae; Beniamin autem Iasiel filius Abner; 22 Dan vero Azareel
filius Ieroham: hi principes tribuum Israel. 23 Noluit autem David
numerare eos a viginti annis inferius, quia dixerat Dominus ut
multiplicaret Israel quasi stellas caeli. 24 Ioab filius Sarviae
coeperat numerare nec complevit, quia super hoc ira irruerat in Israel, et
idcirco numerus non est relatus in librum annalium regis David. 25
Super thesauros autem regis fuit Azmaveth filius Adiel; his autem
thesauris, qui erant in regione, in urbibus et in vicis et in turribus
praesidebat Ionathan filius Oziae. 26 Operi autem rustico et
agricolis, qui exercebant terram, praeerat Ezri filius Chelub. 27
Vinearumque cultoribus Semei Ramathites; cellis autem vinariis in vineis
Zabdi Sephamatites. 28 Nam super oliveta et ficeta, quae erant in
Sephela, Baalhanan Gederites; super apothecas autem olei Ioas. 29
Porro armentis, quae pascebantur in Saron, praepositus fuit Setrai
Saronites, et super boves in vallibus Saphat filius Adli. 30 Super
camelos vero Ubil Ismaelites, et super asinas Iehedeia Meronathites;
31 super oves quoque Iaziz Agarenus: omnes hi principes substantiae
regis David. 32 Ionathan autem patruus David consiliarius, vir prudens
et litteratus, ipse et Iahiel filius Hachamonitis erant cum filiis regis.
33 Achitophel etiam consiliarius regis, et Chusai Arachites amicus
regis; 34 post Achitophel fuit Ioiada filius Banaiae et Abiathar.
Princeps autem exercitus regis erat Ioab.
28 1 Convocavit igitur David om nes principes Israel, duces tri
buum et praepositos turmarum, qui ministrabant regi, tribunos quoque et
centuriones et, qui praeerant substantiae et gregibus regis filiorumque
suorum, cum eunuchis et fortibus et robustissimis quibusque in exercitu
Ierusalem. 2 Cumque surrexisset rex et stetisset, ait: Audite me,
fratres mei et populus meus. Cogitavi ut aedificarem domum, in qua
requiesceret arca foederis Domini et scabellum pedum Dei nostri, et ad
aedificandum omnia praeparavi; 3 Deus autem dixit mihi: Non
aedificabis domum nomini meo, eo quod sis vir bellator et sanguinem
fuderis. 4 Sed elegit Dominus, Deus Israel, me de universa domo
patris mei, ut essem rex super Israel in sempiternum; Iudam enim elegit
principem, porro in domo Iudae domum patris mei, et in filiis patris mei
placuit ei, ut me eligeret regem super cunctum Israel. 5 Sed et de
filiis meis filios enim multos dedit mihi Dominus elegit Salomonem
filium meum, ut sederet in throno regni Domini super Israel. 6
Dixitque mihi: Salomon filius tuus aedificabit domum meam et atria mea;
ipsum enim elegi mihi in filium, et ego ero ei in patrem. 7 Et firmabo
regnum eius usque in aeternum, si perseveraverit facere praecepta mea et
iudicia, sicut et hodie. 8 Nunc igitur coram universo Israel coetu
Domini, audiente Deo nostro, custodite et perquirite cuncta mandata Domini
Dei vestri, ut possideatis terram bonam et relinquatis eam in hereditatem
filiis vestris post vos usque in sempiternum. 9 Tu autem, Salomon, fili
mi, scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario;
omnia enim corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes
intellegit. Si quaesieris eum, invenies; si autem dereliqueris illum,
proiciet te in aeternum. 10 Nunc ergo vide quia elegit te Dominus, ut
aedificares domum sanctuarii; confortare et perfice . 11 Dedit autem
David Salomoni filio suo descriptionem porticus et templi et cellariorum
et cenaculorum et cubiculorum interiorum et domus propitiatorii 12
necnon et omnium, quae per Spiritum cum eo erant, de atriis domus Domini
et de omnibus exedris per circuitum, de thesauris domus Dei et de
thesauris rerum consecratarum 13 et de divisionibus sacerdotalibus et
leviticis, de omni opere ministerii domus Domini et de universis vasis
ministerii templi Domini, 14 de auro in pondere per singula vasa
ministerii, de omnibus vasis argenteis in pondere per omnia vasa pro
operum diversitate; 15 sed et ad candelabra aurea et ad lucernas eorum
aurum pro mensura uniuscuiusque candelabri et lucernarum, similiter et in
candelabris argenteis et in lucernis eorum pro diversitate mensurae,
pondus argenti indicavit. 16 Aurum quoque in mensas propositionis pro
diversitate mensarum, similiter et argentum in alias mensas argenteas;
17 ad fuscinulas quoque et phialas et crateras ex auro purissimo et
scyphos aureos pro qualitate mensurae pondus distribuit in scyphum et
scyphum; similiter et in scyphos argenteos diversum argenti pondus
constituit, 18 altari autem, in quo adoletur incensum, aurum
purissimum, et aurum pro structura quadrigae cherubim extendentium alas et
velantium arcam foederis Domini. 19 Omnia, inquit, venerunt scripta
manu Domini ad me, ut intellegerem universa opera exemplaris . 20
Dixit quoque David Salomoni filio suo: Viriliter age et confortare et
fac, ne timeas et ne paveas; Dominus enim Deus meus tecum erit et non
dimittet te nec derelinquet, donec perficias omne opus ministerii domus
Domini. 21 Ecce divisiones sacerdotum et Levitarum: parati erunt in
omne ministerium domus Dei; et assistet tibi in omni opere quisquis in
sapientia ad omne ministerium promptus fuerit, principes quoque et
universus populus in negotiis tuis .
29 1 Locutusque est David rex ad omnem ecclesiam: Salomo nem
filium meum unum elegit Deus adhuc puerum et tenellum; opus autem grande
est: neque enim homini praeparatur habitatio sed Domino Deo. 2 Ego
autem totis viribus meis praeparavi impensas domus Dei mei: aurum ad vasa
aurea et argentum in argentea, aes in aenea, ferrum in ferrea, ligna ad
lignea, lapides onychinos et ad inserendum, durum caementum et lapides
diversorum colorum omnemque pretiosum lapidem et marmor Parium
abundantissime. 3 Et super haec, cum delectarer super domo Dei mei, de
peculio meo aurum et argentum do in templum Dei mei, exceptis his, quae
paravi in aedem sanctam: 4 tria milia talenta auri de auro Ophir et
septem milia talentorum argenti probatissimi ad operiendos parietes
templi; 5 et ubicumque opus est aurum pro aureis, et ubicumque opus
est argentum pro argenteis et pro quolibet opere per manus artificum; et
si quis sponte offert, impleat manum suam hodie et offerat, quod voluerit,
Domino . 6 Sponte obtulerunt itaque principes familiarum et proceres
tribuum Israel, tribuni quoque et centuriones et principes operis regis;
7 dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque milia et solidos
decem milia, argenti talenta decem milia et aeris talenta decem et octo
milia, ferri quoque centum milia talentorum. 8 Et apud quemcumque
inventi sunt lapides, dederunt in thesaurum domus Domini in manum Iahiel
Gersonitis. 9 Laetatusque est populus super prompto animo eorum, quia
corde toto offerebant ea Domino; sed et David rex laetatus est gaudio
magno. 10 Et benedixit Domino coram universa multitudine et ait:
Benedictus es, Domine, Deus Israel patris nostri, ab aeterno in
aeternum. 11 Tua est, Domine, magnificentia et potentia, gloria,
splendor atque maiestas. Cuncta enim, quae in caelo sunt et in terra,
tua sunt. Tuum, Domine, regnum, et tu elevaris ut caput super
omnia. 12 De te sunt divitiae et gloria, tu dominaris omnium. In
manu tua virtus et potentia, in manu tua est magnificare et firmare
omnia. 13 Nunc igitur, Deus noster, confitemur tibi et laudamus
nomen tuum inclitum. 14 Quis ego, et quis populus meus, ut possimus
haec tibi universa offerre? Tua sunt haec omnia; et, quae de manu tua
accepimus, dedimus tibi. 15 Peregrini enim sumus coram te et advenae,
sicut omnes patres nostri; dies nostri quasi umbra super terram, et nulla
est spes. 16 Domine Deus noster, omnis haec copia, quam paravimus, ut
aedificaretur domus nomini sancto tuo, de manu tua est, et tua sunt omnia.
17 Scio, Deus meus, quod probes corda et simplicitatem diligas; unde
et ego in simplicitate cordis mei laetus obtuli universa haec et populum
tuum, qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio sponte tibi offerre
donaria. 18 Domine, Deus Abraham et Isaac et Israel patrum nostrorum,
custodi in aeternum hanc voluntatem cordis eorum; et semper in
venerationem tui mens ista permaneat. 19 Salomoni quoque filio meo da
cor perfectum, ut custodiat mandata tua, testimonia tua et legitima tua et
faciat universa et aedificet aedem, cuius impensas paravi . 20
Praecepit autem David universae ecclesiae: Benedicite Domino Deo vestro!
. Et benedixit omnis ecclesia Domino, Deo patrum suorum; et inclinaverunt
se et adoraverunt Deum et deinde regem. 21 Immolaveruntque victimas
Domino et obtulerunt holocausta die sequenti, tauros mille, arietes mille,
agnos mille cum libaminibus suis et sacrificia abundantissime in omnem
Israel. 22 Et comederunt et biberunt coram Domino in die illo cum
grandi laetitia; et fecerunt regem secundo Salomonem filium David atque
unxerunt Domino in principem et Sadoc in pontificem. 23 Seditque
Salomon super solium Domini, ut esset rex pro David patre suo, et
prosperatus est, et paruit illi omnis Israel. 24 Sed et universi
principes et fortes et cuncti filii regis David dederunt manum subicientes
se Salomoni regi. 25 Magnificavit ergo Dominus Salomonem in excelsum
in conspectu omnis Israel et dedit illi gloriam regni, qualem nullus
habuit ante eum rex Israel. 26 Igitur David filius Isai regnavit super
universum Israel; 27 et dies, quibus regnavit super Israel, fuerunt
quadraginta anni: in Hebron regnavit septem annis et in Ierusalem annis
triginta tribus. 28 Et mortuus est in senectute bona plenus dierum et
divitiis et gloria; et regnavit Salomon filius eius pro eo. 29 Gesta
autem David regis priora et novissima scripta sunt in libro Samuel
videntis et in libro Nathan prophetae atque in volumine Gad videntis,
30 universique regni eius et fortitudinis et temporum, quae
transierunt sub eo sive in Israel sive in cunctis regnis
terrarum.
|